Chapter CVI: Act V: Scen. I
CATO _solus, &c_.
'Sic, sic se habere rem necesse prorsus est,
Ratione vincis, do lubens manus_, Plato.
_Quid enim dedisset, Quæ dedit frustra nihil,
Æternitatis insitam cupidinem
Natura? Quorsum hæc dulcis Expectatio;
Vitæque non explenda melioris sitis?
Quid vult sibi aliud iste redeundi in nihil
Horror, sub imis quemque agens precordiis?
Cur territa in se refugit anima, cur tremit
Attonita, quoties, morte ne pereat, timet?
Particula nempe est cuique nascenti indita
Divinior; quæ corpus incolens agit;
Hominique succinit, Tua est Æternitas,
Æternitas! O lubricum nimis aspici,
Mixtumque dulci Gaudium formidine?
Quæ demigrabitur alia hinc in corpora?
Quæ Terra mox incognita? Quis orbis novus
Manet incolendus? Quanta erit mutatio?
Hæc intuenti spatia mihi quaquà patent
Immensa: Sed caliginosa nox premit;
Nec luce clarâ vult videri singula.
Figendus hic pes; certa sunt hæc hactenus:
Si quod gubernet Numen Humanum genus,
(At, quod gubernet, esse clamant omnia)
Virtute non gaudere certè non potest:
Nec esse non Beata, quâ gaudet, potest.
Sed quâ Beata sede? Quove in tempore?
Hæc quanta quanta terra, tola est_ Cæsaris.
_Quid dubius hæret animus usque adeo? Brevi
Hic nodum hic omnem expediet. Arma en induor_
Ensi manum admovens,
_In utramque partem facta; quæque vim inferant,
Et quæ propulsent! Dextera intentat necem;
Vitam sinistra: Vulnus hæc dabit manus;
Altera medelam vulneris: Hic ad exitum
Deducet, ictu simplici; hæc vetant mori.
Secura ridet anima mucronis minas,
Ensesque strictos, interire nescia.
Extinguet ætas sidera diuturnior:
Ætate languens ipse Sol, obscurius
Emittet Orbi consenescenti jubar:
Natura et ipsa sentiet quondam vices
Ætatis, annis ipsa deficiet gravis:
At tibi juventus, at tibi immortalitas,
Tibi parta Divûm est vita. Periment mutuis
Elementa sese, et interibunt ictibus:
Tu permanebis sola semper integra,
Tu cuncta rerum quassa, cuncta naufraga,
Jam portu in ipso tuta, contemplabere.
Compage rupta, corruent in se invicem,
Orbesque fractis ingerentur orbibus;
Illæsa tu sedebis extra Fragmina.'
Comments
Log in to leave a comment.
The Spectator, Volumes 1, 2 and 3Chapter CVI: Act V: Scen. I
0%1 min left in chapter