Chapter XXXI: Book III: 262 (2)
Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus?[361] annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreare liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.”[362] Quidam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac præsidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ita habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum logon, seu rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.” Quando autem his, ira scilicet et cupiditate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum, quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnostico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam eos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus “creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat” in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.
CAPUT XI.
LEGIS ET CHRISTI MANDATUM DE NON CONCUPISCENDO
EXPONIT.
His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, eam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem proximi tui,”[363] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem præcipientem: Non mœchaberis. Ego autem dico: Non concupisces.”[364] Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum “captiva” habere consuetudinem.[365] Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præfinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viri quidem seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim provehens ad continentiam, cum “tribus diebus”[366] deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. “Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,” si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sive tota simul Ecclesia. “Quare egredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.”[367] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qui erant iis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.[368] Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.”[369] Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in primis, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est,”[370] pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei.”[371] Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: “Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in ipso? Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,”[372] usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato.”[373] Atque adeo cum in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quin notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: “Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces.”[374] Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum;”[375] legant ea, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitans in me peccatum;” propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat in carne mea bonum.”[376] Consequenter subjunxit: “Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:” quod “repugnans,” inquit, “legi“ Dei et ”mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?”[377] Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: “Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis:” quoniam “per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.”[378] Præter hæc adhuc declarans ea, quæ prius dicta sunt, exclamat: “Corpus quidem mortuum propter peccatum:” significans id non esse templum, sed sepulcrum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.”[379] Rursus itaque voluptarios increpans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex carne vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne,” non ut quidam decernunt, “Deo placere non possunt,” sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: “Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, quæ exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;”[380] hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur.
CAPUT XII.
VERBA APOSTOLI 1 COR. VII. 5, 39, 40, ALIAQUE S.
SCRIPTURÆ LOCA EODEM SPECTANTIA EXPLICAT.
Quod autem “ex consensu ad tempus orationi vacat” conjugium, doctrina est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, “ex consensu,” ne quis dissolveret matrimonium; “ad tempus autem,”[381] ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore gerere existimat, quod virginem alat, recte eam dicit esse nuptum daturum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitæ suæ institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ita etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde, “episcopos,” inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præesse sint meditati. “Unusquisque” ergo, “in quo vocatus est”[382] opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: “Nam quæ sub viro est mulier,” inquit, “viventi viro alligata est lege,”[383] et quæ sequuntur. Et rursus: “Mulier est alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia.”[384] Sed in priore quidem particula, “mortificati estis,” inquit, “legi,” non matrimonio, “ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,”[385] sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ sunt intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: “Ne sicut serpens decepit Evam,”[386] quæ “vita” dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptelâ connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionem reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. His verbis quidem certe scribit in libro _De perfectione secundum Servatorem_: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit “simul convenire propter Satanam et intemperantiam,”[387] pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, “serviturum duobus dominis:”[388] per consensum quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. “Cognitio” quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: “Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.”[389] Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli præmissione, nempe ὁ Θεός dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: “Et rursus simul convenite propter Satanam,”[390] in eum finem dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, “Veterem” quidem “virum,” legem; “novum” autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit propter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii: nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit cœlestem, qui apud se manserit, eam, quæ est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret œconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram prædiceret regenerationem, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab-hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidem est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? “Non” enim “quod Deus conjunxit, homo” jure “dissolverit;”[391] multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem “mortui” sumus “legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrexit ex mortuis,” qui prædictus fuit a lege, “ut Deo fructificaremus.”[392] Quare “lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.”[393] Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionem eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, “ut appareat peccatum.” Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legem initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si “lex sancta” est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum “quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,”[394] non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam “sancti sunt filii,”[395] Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. “Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.”[396] Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes: quandoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte “dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem?”[397] Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: “Bonum est carnem non comedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum.”[398] Et: “Bonum est manere sicut ego.”[399] Sed et qui utitur, “cum gratiarum actione,”[400] et qui rursus non utitur, ipse quoque “cum gratiarum actione,” et cum moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honestum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui Deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum “vocatus est, unusquisque” inoffense et perfecte eligens. “Et erat terra Jacob laudata supra omnem terram,”[401] inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: “Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et ærugo demolitur;”[402] nec erubescit his addere ea, quæ dicit propheta: “Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet.”[403] Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, prædicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum eos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: “Operamini non cibum, qui perit; sed eum, qui manet in vitam æternam.”[404] Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: “Filii illius sæculi nec nubunt, nec nubuntur.”[405] Sed hanc interrogationem et eos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, “filiis hujus sæculi,”[406] non dixit ad distinctionem alicujus alius sæculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationem sint filii, et gignunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam prætergreditur: sed hæc generatio, quæ similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. “Unus est ergo Pater noster, qui est in cœlis:”[407] sed is ipse quoque Pater est omnium per creationem. “Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrem super terram.”[408] Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestræ essentiæ, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cum hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, “Qui est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori.” Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam ei, qui uxorem duxit, una cum conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum “quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:”[409] ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sunt sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, illa vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.”[410] Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumitur apud Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.” Et rursus: “Pollutus es in terra aliena:”[411] conjunctionem sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cum eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præesse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quædam diverterunt post Satanam.”[412] Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.”[413] Et rursus Servator dicens Judæos “generationem pravam et adulteram,” docet eos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes,” adulterare legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterium. Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,”[414] ad divinam cœnam, est quidem exemplum ad eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: “Inveteravi inter omnes inimicos meos,”[415] per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem generationis.
CAPUT XIII.
JULII CASSIANI HÆRETICI VERBIS RESPONDET; ITEM LOCO
QUEM EX EVANGELIO APOCRYPHO IDEM ADDUXERAT.
Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fuit princeps sectæ Docetarum. In opere certe _De continentia_, vel _De castitate_, his verbis dicit: “Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidem ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, esset hæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos ‘non esse arborem infrugiferam;’[416] transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tali cogitatione.” Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: “Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, et a conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendorum?” in hoc eadem decernens cum Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: “Cum interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cum femina, nec masculum nec femineum.” Primum quidem, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidem, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationem pœnitentia et pudor consequuntur. Cum quis ergo neque iræ neque cupiditati obsequens, quæ quidem et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex pœnitentia, spiritum et animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, “non inest in nobis nec masculus, nec femina.” Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præclarus plus, quam par sit, Platonice, animam, cum sit ab initio divina, cupiditate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.
CAPUT XIV.
2 COR. XI. 3, ET EPH. IV. 24, EXPONIT.
Jam vero vel invitum cogit Paulum generationem ex deceptione deducere, cum dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.”[417] Sed certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quæ aberraverant.”[418] Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator; qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster tempus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam,”[419] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,”[420] nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedientiæ. “Pelliceas” autem “tunicas”[421] existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. “Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: _Nostra autem conversatio est in cœlo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus._”[422] Recte ergo nos hæc quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advenæ peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.
CAPUT XV.
1 COR. VII. 1; LUC. XIV. 26; ISA. LVI. 2, 3, EXPLICAT.
Et rursus cum dicit: “Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;”[423] id veluti exponens, rursus dicit: “Ne vos tentet Satanas.”[424] Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, “propter intemperantiam;” sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cum nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult præbere occasionem. Merito ergo dicit: “Melius est matrimonio jungi quam uri,”[425] ut “vir reddat debitum uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem”[426] hoc divino ad generationem dato auxilio. “Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus.”[427] Non jubet odisse proprium genus: “Honora” enim, inquit, “patrem et matrem, ut tibi bene sit:”[428] sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, “mundo dixit placere.”[429] Rursus dicit Dominus: “Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;”[430] qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: “Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;” hæc enim dicit Dominus eunuchis: “Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæcunque præcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus.”[431] Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxorem duxerunt, et dicit: “Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quia semen est benedictum a Domino.”[432] Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem “exsecrationem” accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodierit per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata, erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone erudiuntur. “Filioli, modicum adhuc sum vobiscum,”[433] inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: “Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.”[434] Rursus ad Corinthios scribens: “Si enim decies mille pædagogos,” inquit, “habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vos genui.”[435] Propterea “non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,”[436] qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitæ institutione, nec sermone. Sed “qui se” quidem “castrarunt” ab omni peccato “propter regnum cœlorum,”[437] ii sunt beati, qui a mundo jejunant.
CAPUT XVI.
JER. XX. 14; JOB XIV. 3; PS. L. 5; 1 COR. IX. 27, EXPONIT.
“Exsecranda” autem “dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,”[438] inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: “Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?”[439] Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propter eorum, qui audiebant, inobedientiam, quærebantur ad pœnam, et veniebant in periculum. “Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem afflictionem Jacob et laborem generis Israel?”[440] ait Esdras propheta. “Nullus est a sorde mundus,” ait Job, “nec si sit quidem una dies vita ejus.”[441] Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæ cecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: “In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:”[442] dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit “mater viventium;” et si is “in peccatis fuit conceptus,” at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a “matre” converti dicatur ad “vitam,” feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: “Si dedero primogenita pro impietate fructum ventris mei, pro peccatis animæ meæ.”[443] Non accusat eum, qui dixit: “Crescite et multiplicamini:”[444] sed primos post generationem motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit “impietates.” Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. “Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,”[445] videlicet qui peccant. “Quoniam nobis est colluctatio non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia.”[446] Potentes autem sunt ad tentandum “principes tenebrarum hujus mundi,” et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: “Corpus meum,” inquit, “castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet,” hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, “illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,”[447] in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut quæ, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.
CAPUT XVII.
QUI NUPTIAS ET GENERATIONEM MALAS ASSERUNT, II ET
DEI CREATIONEM ET IPSAM EVANGELII
DISPENSATIONEM VITUPERANT.
Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginem quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatem maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationem. Et hinc “Docesin” fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, “assimilatus est jumentis.”[448] Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: “Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui.”[449] Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes; justum quidem est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatem: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quam naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. “Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,”[450] quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo autem, quæ est in Ecclesia nostra, œconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesiæ, in carne quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causæ informem et incorpoream? “Arbor enim vitæ,” inquit propheta, “est in bono desiderio,”[451] docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cum uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est “cognitio,” esse peccatum: eam quippe indicari ex esu “ligni boni et mali,”[452] per significationem hujus vocabuli “cognovit,”[453] quæ mandati transgressionem notat. Si autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitæ. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum “cognitionis,” si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus curavit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem adversus ipsam muniisset. “Hoc autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.”[454] Peccatum enim, cum sit “corruptio,” non potest habere societatem cum “incorruptione,” quæ est justitia. “Adeo stulti,” inquit, “estis? cum spiritu cœperitis, nunc carne consummamini.”[455]
CAPUT XVIII.
DUAS EXTREMAS OPINIONES ESSE VITANDAS: PRIMAM
ILLORUM QUI CREATORIS ODIO A NUPTIIS ABSTINENT;
ALTERAM ILLORUM QUI HINC OCCASIONEM ARRIPIUNT
NEFARIIS LIBIDINIBUS INDULGENDI.
Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cum quavis impietate suscipientes continentiam; cum pie liceret castitatem, quæ secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio creaturam, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revera “effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;”[456] ut qui et ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes Scripturas: “Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.”[457] Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: “Ne ambulaveris in via cum ipsis, declina pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cum sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;”[458] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis,[459] ut ait propheta, quas quidem Græci κέρκους appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum “iræque filii,”[460] cæde polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. “Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,”[461] nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, “Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,” inquit; “ut Deo vivam, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego,” ut vivebam per cupiditates; “vivit autem in me Christus,” caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tunc quidem in carne vivebam carnaliter: “quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.”[462]--“In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,”[463] a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam “Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt viæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt.”[464]--“Væ homini illi,” inquit Dominus; “bonum esset ei, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret.[465] Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret.[466] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.”[467] Unde præclare Apostolus: “Scripsi,” inquit, “vobis in epistola, non conversari cum fornicatoribus,”[468] usque ad illud: “Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.”[469] Et quod matrimonium non dicat fornicationem, ostendit eo, quod subjungit: “An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?”[470] An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? “Et ne fraudetis,” inquit, “vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:”[471] per dictionem, “fraudetis,” ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: “Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;”[472] post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: “Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non separari; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,”[473] usque ad illud: “Nunc autem sancta est.”[474] Quid autem ad hæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cum “episcopum” quoque, “qui domui recte præsit,”[475] Ecclesiæ ducem constituat; domum autem Dominicam “unius mulieris” constituat conjugium. “Omnia” ergo dicit esse “munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia.”[476] De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: “Ne erretis,” inquit; “nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sumus,”[477] qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, quæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. “Quod reliquum est, fratres, quæcunque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quæcunque casta, quæcunque amabilia, quæcunque bonæ famæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum.”[478] Et Petrus similia dicit in Epistola: “Ut fides vestra et spes sit in Deum, cum animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;”[479] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.”[480] Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio, nos longius, quam par sit, abduxit, et orationem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.
Comments
Log in to leave a comment.
The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Chapter XXXI: Book III: 262 (2)
0%26 min left in chapter