Skip to content

Chapter XXX: Book III: 262 (1)

Text size

CAPUT I.

BASILIDIS SENTENTIAM DE CONTINENTIA ET NUPTIIS
REFUTAT.

Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, “Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, num sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: ‘Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’”[263] Hoc dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriæ studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandæ rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: ‘Melius est nubere quam uri,’[264] dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa”--“Patienter igitur sustine,” inquit his verbis Isidorus in _Moralibus_, “contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libet logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manum, ne peccem; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in peccatum. Qui est ejusmodi, propter metum, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quædam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.” Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem, vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturæ dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmatum architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum finis erit secundum opera eorum.”[265] Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quæ anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem præbet nobis temperantiam, ut quæ sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos dicimus: monogamiam autem, et quæ consistit in uno solum matrimonio, honestatem admiramur; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et “alterum alterius onera portare,”[266] ne “quis, cum” recte “stare videatur,”[267] ipse quoque “cadat.” De secundis autem nuptiis: “Si uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.”[268]

CAPUT II.

CARPOCRATIS ET EPIPHANIS SENTENTIAM DE FEMINARUM
COMMUNITATE REFUTAT.

Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probrum. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriæ nomine, ex patre quidem Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Samæ, quæ est urbs Cephalleniæ, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, ædificatum est et consecratum; et cum est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicæ[269] cognitionis. A quo etiam profluxit hæresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro _De justitia_, “Justitiam Dei esse quamdam cum æqualitate communionem. Æquale quidem certe cœlum undequaque extensum totam terram cingit. Et nox ex æquo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto æqualem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, feminas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cum autem omnibus animantibus æque ipsum communem effuderit, bonis et malis justitiam suam confirmat, cum nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exoriri nutrimenta, communi justitia ex æquo data omnibus: et ad ea, quæ sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut boves; et suum, ut sues; et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparet esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex æquo; ut quod nulla lege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex æquo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionem: ex æquo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legem ferens, præbuit, non discernens feminam a masculo, non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, et, ut semel dicam, nullum a nullo; sed æqualitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinæ legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: ‘Per legem peccatum cognovi.’ Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quæ non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim vites communiter omnibus, quæ neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et æqualitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cum masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum æqualitate. Qui autem sic nati sunt, communionem, quæ eorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cum omnium possint esse participes, sicut reliqua fecit animantia.” Hæc cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: “Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum.” Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium per hæc aperte destruat? Illa enim dicit: “Non mœchaberis.”[270] Hoc autem dicit: “Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam mœchatus est.”[271] Illud enim: “Non concupisces,”[272] quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui prædicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: “Non concupisces uxorem proximi tui.” Proximus autem non est Judæus Judæo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebræorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quæ est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur:[273] clarum est utique præceptum, quod dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut eum quis secundum legem et ab uxore proximi et a sorore abstinuerit, aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio autem hujus particulæ, “ego,” majorem præcepti vim ostendit. Quod autem cum Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro _De justitia_, patet ex eo quod subjungit his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: ‘Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule dicit: ‘Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quæ contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo eam auferat animali. Illud autem: ‘Uxorem proximi tui,’ quo communionem cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Et hæc quidem dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum æmulatores, ad cœnas convenientes (neque enim dixerim “agapen” eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucerna, coire quomodo velint, et cum quibus velint: meditatos autem in ejusmodi “agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateæ (divinæ enim nefas est dicere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque male intellexisse, in _Republica_ dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quæ nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatrum quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui præoccupasset, et non amplius communem esse eam quæ nupsisset. Xanthus autem in iis, quæ scribuntur _Magica_: “Coeunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem alterius.” De his et similibus hæresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: “Similiter quidem hi quoque somniantes” (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum loquitur superba.”[274]

CAPUT III.

QUATENUS PLATO ALIIQUE E VETERIBUS PRÆIVERINT
MARCIONITIS ALIISQUE HÆRETICIS, QUI A NUPTIIS
IDEO ABSTINENT QUIA CREATURAM MALAM EXISTIMANT
ET NASCI HOMINES IN PŒNAM OPINANTUR.

Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitæ, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitæ quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidem ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus præditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quæ ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quæ sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut qui et ejus sint opera, et in iis, quæ sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus, a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitæ, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quæ veritatem divulgavit. Animam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem amplius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: “Quoniam autem,” inquit, “nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.” Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem:

Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.

Et amplius:

Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.

Et rursus:

Hei mihi! quam infelix hominum genus atque misellum!
Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?

Dicit autem Sibylla quoque:

Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;

Similiter atque poeta, qui scribit:

Haud homine infelix tellus mage quidquam alit alma.

Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationem, dicens hoc modo:

Optima non nasci res est mortalibus ægris,

Nec nitidi solis luce micante frui,
Extemplo aut natum portas invadere Ditis.

His autem consequentia scribit quoque Euripides, poeta tragicus:

Nam nos decebat convenire publice, et
Deflere natum, quod tot ingreditur mala:
Ast mortuum, cuique jam quies data est,
Efferre lætis gratulationibus.

Et rursus similia sic dicit:

Quis novit, an vivere quidem siet mori,
Siet mori autem vivere?

Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonem: “O Crœse, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.” Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationem, laudare autem mortem.

_Et qualis folii, est hominum generatio talis_, ait Homerus. Plato autem in _Cratylo_, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animæ σῆμα,” _monumentum_, “quidam esse tradunt: quasi ipsa præsenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus σημαίνει,” _significat_, “quæcunque significare potest: ideo σῆμα jure vocari. Videatur mihi præterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat pœnas.” Operæ pretium est autem meminisse etiam eorum, quæ dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in _monumento_ esse sepultam.” Quin etiam Pindarus de iis, quæ sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: “Beatus, qui cum illa sub terra viderit communia, novit quidem vitæ finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in _Phædone_ non veretur hoc modo scribere: “Porro autem hi, qui nobis hæc constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cum diis habitatione.” Quid vero, cum dicit: “Quandiu corpus habuerimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in _Phædone_ quoque testatur: “Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.” Et rursus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quærit.” Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?”[275] nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, “corpus mortis” dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem videtur Plato aversari in primo _De republica_: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt aliæ,” nempe corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.” Et cum rei venereæ injecta esset mentio: “Bona verba quæso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam ab insano aliquo et agresti domino, effugi.” Rursus in _Phædone_, vituperans generationem, dicit: “Quæ ergo de his in arcanis dicitur, hæc est oratio, quod nos homines sumus in custodia aliqua.” Et rursus: “Qui autem pie præ cæteris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundo hæc dixerit: “Ab eo enim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformitate incommoda et injusta omnia, quæ intra cœlum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.” Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est corporea temperatura, priscæ naturæ comes; nam quiddam valde deforme erat, et ordinis expers, priusquam præsenti ornatu decoraretur.” Nihilominus autem in _Legibus_ quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem hominum genus laboribus naturæ pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et in _Epinomide_ persequitur etiam causas, cur sint hominum miserti, et sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quæ in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et præterea nutriri et erudiri, per innumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero? annon Heraclitus generationem quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in _Gorgia_, cum dicit: “Mors est, quæcunque experrecti videmus: quæcunque autem dormientes, somnus.” Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tunc et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistæ, considerabimus. Cæterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmatum occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedat sermo de continentia. Dicebamus autem Græcos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quæ comitari eam solent, respicientes: quæ cum impie excepissent Marcionitæ, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragœdia:

Non nascier præstat homines, quam nascier.
Dein filios acerbis eum doloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi sient,
Afflictor, intuendo quod servo malos,
Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen

Mihi misellum cor timore liquitur.
Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit
Effundere animam, nisi crucieris amplius?

Et adhuc similiter:

Vetus stat mihi persuasio,
Plantare filios numquam hominem oportuit,
Dum cernit ad quot gignimus natos mala.

In his autem, quæ deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:

O! miser natus, malisque obnoxius
Editus, homo, es, vitæ tuæque miseriam
Hinc inchoasti: cœpit æther omnibus
Spiramen unde alens tradere mortalibus;
Mortalis ægre ne feras mortalia.

Rursus autem his similia tradit:

Mortalium omnium beatus non fuit
Quisquam, molestia et nemo carens fuit.

Et deinde rursus:

Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,
Quam varia, quorum terminus nullus datur.

Et adhuc similiter:

Nemo beatus semper est mortalium.

Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitans, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit similis, ut vult ille versiculus:

Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;

sed potius quod fabæ, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro _De causis plantarum_, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quæ nuper sunt plantatæ, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinæ domesticæ, quæ eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.

CAPUT IV.

QUIBUS PRÆTEXTIBUS UTANTUR HÆRETICI AD OMNIS
GENERIS LICENTIAM ET LIBIDINEM EXERCENDAM.

Ex iis autem, qui ab hæresi ducuntur, Marcionis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiæ causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: “Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:”[276] at illud considerent, quod similem carnis formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carnem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariæ quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud prætermisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quæ dicit, quod “carne abuti oporteat.” Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus hæresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quæ ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quæ cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quæ magno studio parari solent, docebat illud, “abuti carne,” hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini præcepto, “duobus dominis servire,”[277] voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse: “Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem.” Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter “communio” usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum pecuniæ, tum nutrimenti et vestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt “communionem.” Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad nostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: “Da omni te petenti:”[278] illam autem honeste admodum respondisse, ut quæ non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiæ communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiæ, sed etiam totius vitæ; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducit hæc communio, et cum eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quæ in prostibulis præsto sunt, et volentes omnes admittunt. “Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quæ sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,”[279] ad Dei similitudinem. “Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium.”[280] Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: “Hoc enim scitote, quod omnis fornicator,” et cætera, usque ad illud: “Magis autem arguite.”[281] Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quæ mater eorum intemperantiæ et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum vecordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc præclarum dogma acceperint, sic porro se habent ejus verba: “Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cum communionem iniisset, fecit potestates, quæ nec possunt videri nec audiri,” usque ad illud, “unamquamque in nomine proprio.” Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclæ, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut “domini sabbati,” et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quæ volunt: multa enim eos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quæ faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiæ: clanculum enim committunt adulteria, timentes ne deprehendantur, et vitantes ne condemnentur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? “Omnis enim, qui peccat, est servus,” inquit Apostolus.[282] Sed quomodo vitam ex Deo instituit, qui seipsum præbuit dedititium cuivis concupiscentiæ? cum dixerit Dominus: “Ego autem dico: Ne concupiscas.” Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non habebunt. Afficit autem hospes aliquis cives contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint; nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legem habent sibi infensam, cum inique et præter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorem “confodit,” a Deo pius esse ostenditur in Numeris. “Et si dixerimus,” inquit Joannes in epistola, “quod societatem habemus cum eo,” nempe Deo, “et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato”[283] Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui hæc faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: “Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum Dei.”[284] De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele.[285] Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: “In quo diriget junior viam suam?”[286] Et statim audit: “In custodiendo sermones tuos in toto corde.” Et dicit Jeremias: “Hæc autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis.”[287] Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quæ sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quæ autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisæis, eumdem Deum et “internum” nostrum et “externum” fecisse hominem.[288] Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est, “adversarios” et repugnantes, dicunt quod Deus quidem universorum noster est natura pater, e omnia quæcunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: “Non mœchaberis;” nos, inquiunt, mœchamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quæ data sunt, præcepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quæ sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidem malum præceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cum bonis adversentur præceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soli censent esse parendum, odio habere, et maledictis insequi prohibuit: et, “Cum adversario,” inquit, “vadens, ejus amicus conare discedere.”[289] Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam præsentibus), quod cum præceptis, quæ se recte habent, pugnantes, propriæ saluti resistitis? Non enim ea, quæ sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: “Luceant” quidem, inquit, “bona vestra opera;”[290] vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris præcepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: “Non mœchaberis;” et hoc: “Stuprum puero non inferes,” et quæcunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam: non dissolvitis autem, quæ ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme æstatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus præceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; “Crescite et multiplicamini,”[291] oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cum dixit: “Dedi vobis omnia ad vescendum”[292] et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: “Oculum pro oculo,”[293] oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cum furem jusserit reddere “quadruplum,”[294] oportuit vos furi aliquid etiam addere. Rursus vero similiter, cum præcepto: “Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,”[295] repugnetis, oportuit nec universorum quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixerit: “Non facies sculptile neque fusile,”[296] consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistitis; quæ sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentitis vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidem id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quæ allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt:”[297] illi autem “Deo impudenti” addunt; et hoc eloquium tanquam consilium præceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At “impudenti” quidem “Deo,” non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, intelligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peccata, ægre ferentes et gementes, his verbis, quæ dicta sunt, murmurabant, quod aliæ quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: “Cur via impiorum prosperatur?”[298] quod simile est ei, quod prius allatum est ex Malachia: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt.” Nam prophetæ divinitus inspirati, non solum quæ a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quæ vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quæstiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: “Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?”[299] Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quæ prudenter et utiliter præcepta sunt, ad suas trahunt delicias. “Qui irritatis Deum sermonibus vestris,” inquit Malachias, “et dicitis, in quonam eum irritavimus? Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiæ?”[300]

CAPUT V.

DUO GENERA HÆRETICORUM NOTAT: PRIUS ILLORUM QUI
OMNIA OMNIBUS LICERE PRONUNTIANT, QUOS REFUTAT.

Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes, plurium absurdarum hæresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commentarios, age in duo dividentes omnes hæreses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per impietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitæ genus licet eligere, tum eam scilicet etiam licet, quæ est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitæ genus sectari, manifestum est eam, quæ temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendæ obnoxius. “Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,”[301] ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque æque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex æquo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne præbeamus libertatem, in occasionem carni,”[302] ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quæ probrosa est et turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quævis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: aut sunt aliquæ declinandæ cupiditates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupiditate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, aut Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quæ propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitæ rationem suscipiunt, quam quod dicitur,

Ultra ignominiam sentire dolores;

ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo “omnia licerent,” nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis prætextus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per præcepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quæ dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quæ convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animæ, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quæ est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: “Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,” inquit, “mundum castumque facit, quatenus ille est castus.”[303] “Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitæ institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia præditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cum eo, quod bonum sit solum pulchrum et honestum: vel etiam cum eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Deus, et solus amabilis. “In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi.[304] Si ergo cum Christo consurrexistis, quæ sursum sunt quærite, quæ sursum sunt sapite, non quæ sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;” non autem ea, quam exercent, fornicatio. “Mortificate ergo membra, quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quæ venit ira Dei. Deponant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum.”[305] Vitæ enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, talis est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitæ institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonem dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quæ innata animæ ex præceptorum obedientia, omnia, quæ per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, et a cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. “Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in eo veritas non est,”[306] ait Joannes.

CAPUT VI.

SECUNDUM GENUS HÆRETICORUM AGGREDITUR, ILLORUM
SCILICET QUI EX IMPIA DE DEO OMNIUM CONDITORE
SENTENTIA, CONTINENTIAM EXERCENT.

Adversus autem alterum genus hæreticorum, qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimentum, hæc sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: “Et nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.”[307] Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quæ ab eis afferuntur, hoc modo: “Salomæ interroganti, quousque vigebit mors,” non quasi vita esset mala, et mala creatura, “Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis,” sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitæ institutionem. Dominus autem “non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:”[308] ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiæ per ejus adventum completæ fuerint. Nam recta vitæ institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per logon prædicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. Jam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod “conjunxit Deus?”[309] “Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus esse “sanctificatam mulierem a viro,” aut “virum a muliere?”[310] Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: “An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?” “Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses hæc scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: ‘Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, præterquam fornicationis causa, facit eam mœchari.[311] Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec nubunt.’”[312] Etenim de ventre et cibis dictum est: “Escæ ventri, et venter escis; Deus autem et illum et has destruet;”[313] hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent. Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: “destrui” enim “ventrem et cibos,” dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et carnis patiuntur affectiones, et alia, quæ non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quæ speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. “Non est” autem, inquit, “regnum Dei cibus est potus.”[314] Certe magis quoque curæ est, qui angelos colunt et dæmones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animæ virtus, quæ non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.”[315] Deinde nesciunt causam cur Dominus uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in æternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: “Quod Deus conjunxit, homo ne separet.”[316] Et rursus: “Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, ædificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.”[317] Et quod hoc non dicit ad gentes, ostendit, cum subjungit: “Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?”[318] Et rursus: “Væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus.”[319] Quanquam hæc quoque dicuntur allegorice. Propterea nec “tempora” præfiniit, “quæ Pater posuit in sua potestate,”[320] ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: “Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propter regnum cœlorum. Qui potest capere, capiat;”[321] nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: “Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;” tunc dixit Dominus: “Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est.”[322] Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedat aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propter exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeræum. Quinetiam Amœbeus citharœdus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenæus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes adversarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenæ statuit, ut scribit Ister in libro _De proprietate certaminum_. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: “In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.”[323] Et rursus dicit: “Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.”[324] Idem autem illa quoque scribit: “Alligatus es uxori? ne quæras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quæras uxorem.”[325] Et rursus: “Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tentet vos Satanas.”[326] Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliæ quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quæ comedisset, reliquerat, allatum, dedit edendum Sauli. Hi autem, qui se eos dicunt vitæ institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. “Qui” itaque “non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit.”[327] Quin etiam Dominus de seipso dicens: “Venit,” inquit, “Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: Dæmonium habet; venit Filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator.”[328] An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippus filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare “conjugem,” quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: “Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?”[329] Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, prædicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quæ una ministraturæ essent apud mulieres quæ domos custodiebant: per quas etiam in gynæceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quæcunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum præstantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: “Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.”[330] Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, cætera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitæ institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetæ. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui æque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit: “Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;”[331] hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam. Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat et det mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: “Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes eram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;”[332] deinde subjungit: “Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.”[333] Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, fœneratur Deo.”[334] Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,”[335] inquit. Et rursus: “Eleemosynæ et fides ne te deficiant,”[336] inquit. “Paupertas” autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.”[337] Subjungit autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et: “Pretium redemptionis anima, propriæ judicantur divitiæ.”[338] Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse, vende quæ habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod “omnia a juventute præcepta servaverat;” non enim impleverat illud: “Diliges proximum tuum sicut teipsum:”[339] tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. “Possessio (enim,) quæ cum iniquitate acceleratur, minor redditur.”[340] “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.”[341] De quibus scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi.”[342] Qui enim “seminat et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, cœlestia acquirit et æterna. Est autem alius, qui nemini impertit, et incassum “thesauros in terra colligit, ubi ærugo et tinea destruunt.”[343] De quo scriptum est: “Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.”[344] Hujus “agrum” Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:”[345] deinde cum vellet fructus reponere, et esset “majora horrea ædificaturus,” sibi dixisse per prosopopœiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, lætare: Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam a te repetunt; quæ ergo parasti, cujus erunt?”

CAPUT VII.

QUA IN RE CHRISTIANORUM CONTINENTIA EAM QUAM SIBI
VINDICANT PHILOSOPHI ANTECELLAT.

Humana ergo continentia, ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur vobis.”[346] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cum eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedat oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste autem tanquam in die,” Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, “ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.”[347] Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quæ luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione quæ sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e cœlo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, “propter regnum cœlorum seipsum castrare”[348] ab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.”[349] Qui autem propter odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ gentes plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in _Indicis_; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Heculem et Panem. Qui autem ex Iudis vocantur Σεμνοί, hoc est, _venerandi_, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Σεμνοί, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quæ dicuntur Σεμναί, hoc est, _venerandæ_. Videntur autem observare cœlestia, et per eorum significationem quædam futura prædicere.

CAPUT VIII.

LOCA S. SCRIPTURÆ AB HÆRETICIS IN VITUPERIUM MATRIMONII
ADDUCTA EXPLICAT; ET PRIMO VERBA APOSTOLI
ROM. VI. 14, AB HÆRETICORUM PERVERSA
INTERPRETATIONE VINDICAT.

Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant; tum præcipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;”[350] et aliquas alias hujusmodi, quarum post hæc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: “Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.”[351] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quæ fecit, sive bonum, sive malum:”[352] ut quæ per corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera præterierunt,” vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,”[353] castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. “Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cum tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum idolis?[354] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.”[355]

CAPUT IX.

DICTUM CHRISTI AD SALOMEN EXPONIT, QUOD TANQUAM
IN VITUPERIUM NUPTIARUM PROLATUM HÆRETICI
ALLEGABANT.

Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminæ;” feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiit hæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem œconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur.[356] Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccatum quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,”[357] inquit Apostolus: naturali autem divinæ œconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde quæ prior inchoavit transgressionem, _Vita_ est appellata,[358] propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in carne, cum dicit: “Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.”[359] Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præsentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex iis, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recte ergo feci, quæ non peperi:” scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne vescaris.” Per hæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreare. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt, et perit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, “assimilati jumentis.”[360]

CAPUT X.

VERBA CHRISTI MATT. XVIII. 20, MYSTICE EXPONIT.

Comments

Log in to leave a comment.

The writings of Clement of Alexandria, Vol. 2 (of 2)Chapter XXX: Book III: 262 (1)

0%37 min left in chapter