Skip to content

Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (9)

Text size

Cap^m. iii.
Cum fuerint tribuli summe maioris aborti,
Sunt blada depresso facta minora solo;
Cum magis atque suis Sus fuderit vbera natis,
Est macies lateris macrior acta Suis.
Cum magis et numerum lex auget causidicorum,
Tum gemit in patriis plebs spoliata magis.
Vt blada que mersa torrens supervndat aquarum,
Vellit et extirpat quicquid adheret humo, 160
Concio lege rapax sic multiplicata virorum
Lucra, superficies que tenet orbis, habet.
Non valet esse salus, medicus dum vulnerat egros,
Addit et ad dampnum dampna furore suo;
Sic, vbi causidici causas sine iure revoluunt,
Esse quies longo tempore certa nequit.
Sunt ita continua presentibus ista diebus,
Vix vt ab hoc morbo sanus abibit homo.
Aurea dum leges lanx ponderat, equa statera
Non erit, hoc et opus iura moderna docent. 170
Scribitur, os auri Crisostomus ipse gerebat;
Sub sermone latens illa figura fuit:
Aurea de facto gestant tamen ora potentes
Causidici, qui nunc aurea cuncta vorant.
Pondere subtili species venduntur, vt emptor
Circumventus eo nesciat inde forum;
Est tamen ecce modo pondus subtilius, in quo
Venduntur verba legis in arte sua.
Quicquid agant leges, hominis lex interioris
Gestat ab interius iudicis illud onus: 180
Omnia dat gratis dominus, set legis auarus
Sermonem nullum dat nisi vendat eum.
Si bene promittant, totidem promittere verbis
Ius foret, et pactis pacta referre suis:
Hii tamen ante manum, quicquid de fine sequetur,
Sepius inmerito premia ferre petunt.
Sic magis obliqua lanx nescit pondera iuris,[506]
Quo ruit in tortam, que foret equa, viam;
Sic solet iniustum fieri sub nomine iusto,
Quod foret et fidum, fit magis absque fide: 190
Causidici legem proponunt esse beatam,
Concludunt set eam facta per ipsa malam.
De ligno quicquid rectum si vir sibi sumat,
Ad visum claris subdet et illud aquis,[507]
Apparet tortum sibi quod fuit ordine rectum;
Sic ad propositum lex agit ecce meum.
Nam si causidico modo dicam ius manifestum,
Quod michi iusticia nulla negare potest,
Ipse suum lucrum conspirans quicquid ad ipsum
Dixero subuertet, multa pericla mouens; 200
Conficit ex mellis dulcedine fellis amarum,
Vrtice similem fingit et esse rosam,
Et velut ex flatu Basiliscus toxicat oris
Aera, quo peste proxima vita perit,
Est quod plus sanum, sic ius vir iuris ad aures
Inficit ex verbis, plenus in ore dolis:
Et sic vulpis ouem terret predoque viantem
Predat, sicque dolus cogit abire fidem.
Micius est lapso digitum supponere mento,
Mergere quam liquidis ora natantis aquis: 210
Miror eo, causas inopum qui lege tueri
Deberet, cicius aggrauat auctor opus.
Sompnia perturbant quam sepe viros sine causa,
Non res set sompno visa figura rei;
Sic tibi causidicus fingens quam sepe pericla,
Est vbi plus rectum, diuaricabit iter:
Mente tibi loquitur dubia, nam nemo dolose
Mentis securis vocibus esse potest;
Questio precedit, racionem fallere pergit,
De quo non dubitat te dubitare facit: 220
Incutit ipse tibi ficta sic lege timorem,
Vertat vt in brutum de racione virum:
Ex oculis primum dabis, vt retinere secundum
Possis, dum causam lex regit ipsa tuam.
Causidici nubes sunt ethera qui tenebrescunt,[508]
Lucem quo solis nemo videre potest:
Obfuscant etenim legis clarissima iura,
Et sua nox tetra vendicat esse diem;
Istis inque viris perdit sua lumina splendor,
Verum mentitur, fraus negat esse fidem. 230
Lex furit et pietas dormit, sapiencia fallit,
Pax grauat, et lites commoda queque ferunt:
Et sic lex legis a ledo ledis in isto,
Et ius a iurgo, tempore iura legit.
Vnio set populi firmo si staret amore,
Causidici vanus tunc foret ille status.
Est bona lex in se fateor, tamen eius inique
Rectores video flectere iura modo.
Non licet, vt dicunt, quod conspiracio fiat,
Non tamen hoc faciunt quod sua iura docent: 240
Contra causidicum si quid michi lex det agendum,
Et peto consilium iuris habere meum,
Tunc dicunt alii, nolunt obstare sodali;
Sic ledunt, set eos ledere nemo potest.
Sic sibi causidicus mundi perquirit honores,
Subuertens lingue iura vigore sue:
Castiget reliquos lex quos vult, non tamen ipsos,
Quos deus aut mundus nescit habere probos.

=Hic loquitur qualiter isti causidici et iuris aduocati, in sua gradatim ascendentes facultate, Iudicisque aspirantes officium, iudicialis solii tandem cacumen attingunt; vbi quasi in cathedra pestelencie[509] sedentes, maioris auaricie cecitate percussi, peioris quam antea condicionis existunt.=

Cap^m. iiii.
Est Apprenticius, Sergantus post et Adultus,
Iudicis officium fine notabit eum. 250
Si cupit in primo, multo magis ipse secundo,
Tercius atque gradus est super omne reus;
Et sic lex grauibus auri moderatur habenis,
Quod modo per iustas non valet ire vias.
Libera qualis erat lex non est, immo ligatam
Carcere nummorum ceca cupido tenet:
Aurea ni clauis dissoluerit ostia clausa,
Eius ad introitum nullus habebit iter.
Nil manus in pulsu, nil vox clamore iuuabunt
Te cum lege loqui, qui sine claue venis: 260
Dux tibi si nummus non sit, conducat et ipse
Custodes legis, cassus abire potes.
Et sic causidicus causam, iudex neque iustum
Iudicium cernit, dux nisi nummus erit.
Sunt tria precipue, quibus est turbacio legis,
Vnde sui iuris perdit vbique locum;
Munus, amicicia, timor, hec tria iure negante
Pacta ferunt, quod eis obstat in orbe nichil.
Dicit enim Salomon oculos quod Iudicis aurum
Cecat, et est racio contaminata lucro; 270
Scimus et hoc omnes, qui iudicis extat amicus,
Perdere iudicio nil valet ipse suo.
Nouimus hoc eciam, tangat si causa potentem,
Cernere iusticiam dat timor inde fugam;
Horrendasque minas iudex non sustinet ipsas,
Sepius et precibus flectitur absque minis:
Litera magnatis dum pulsat iudicis aures,
Tollit vis calami debita iura sequi.
Set super omne modo sibi ve, qui pauper egendo
Quid petit in lege, dum nequit ipse dare! 280
Publica sunt ista nobis, quod lege moderna
Pauperis in causa ius negat acta sua.
Sic ego non video mea que sunt, set dubitando
Auribus attonitis quero cauenda malis.
Ecce dies in qua, fuerat que iuris amica,
Nunc magis econtra lex gerit acta sua:
Larua tegit faciem, confundit glosaque textum,
Vertit et in logicam lex variata scolam;
Absque tamen numero sunt legis in orbe scolares,
Plurima sunt folia, fructus et inde minor. 290
Nomine sub iusto quam sepe nephanda parantur,
Subque dolus facie plurima iuris agit:
Qui magis in causis discernunt talibus orbem,
Crimina sunt cautis ista timenda viris.
Grandia per multos tenuantur flumina riuos,
Alueus et sterilis sic vacuatur aquis:
Pluribus expensis patitur thesaurus eclipsim,
Fit, nisi preuideat, sepeque diues inops:
Sic humus ista breui ditissima tempore pauper,
Excessus legum ni moderetur, erit. 300
Tollere nodosam nescit medicina podagram,
Sic nec auaricie lex medicamen habet.
Est mea bursa potens, lex inde subacta silebit,[510]
Preueniens auro singula iura fugo:
Aut si magnatis michi curia sit specialis,
Nil opus est legum viribus, ipse loquor.
Continuata diu sic vlcerat illa cicatrix,
Non habet vlterius iam noua plaga locum.

=Hic loquitur quasi per epistolam Iudicibus illis directam, qui in caduca suarum diuiciarum multitudine sperantes, deum adiutorem suum ponere nullatenus dignantur.=

Cap^m. v.
O qui iudicia vite mortis quoque rerum
Clauditis in manibus appreciata lucris, 310
De qua iusticia vosmet saluare putatis,
Cum sit lex aliis vendita vestra dolis?
O dilectores mundi falsique potentes,
Terre quique deos esse putatis opes,
O qui mundanos sic affectatis honores,
Est quibus assidua sollicitudo comes,
Discite precipitem quia sepius ardua casum
Expectant que leui mobilitate cadunt.
Sepius alta cadit ventorum flatibus arbor,
Planta satis placido permanet atque gradu: 320
Aerias alpes niuibus candescere scimus,
Quas subito torquent frigus et omne gelu;
Est ibi ventorum rabies seuissima, dumque
Temperiem gratam proxima vallis habet.
Sic vobis numquam desunt aduersa, potentes,
Nec pax est vobis certa nec vlla quies.
Dic michi diuitibus si quando defuit hostis:
Quin magis hos quassat sepe ruina grauis.
Non dat securos nec ebur nec purpura sompnos,
Paupertas vili stramine tuta iacet: 330
Perdere quo possunt, torquet timor omnis auaros,
Vanaque sollicitis incutit vmbra metus.
Auri possessor formidat semper, et omnem
Ad strepitum fures estimat esse prope;
Arma, venena timet, furtum timet atque rapinas,
Fiduciam certam diues habere nequit.
Hunc, dum querit opes, cruciat miseranda cupido,
Cum iam quesitas cepit habere, timor.
Sic igitur miser est, dum pauper querit habere,
Et miser est diues, perdere dumque timet. 340
Dum iacet in plumis, vigilans mens aspera sentit,
Feruet enim variis exagitata dolis:
Dicit, ‘Habere volo vicini pauperis agrum,
Est etenim campus proximus ille meis.’[511]
Sic fugat a domibus pupillos iste paternis,
Insequitur viduas iudiciisque premit:
Deliciis fruitur de rebus pauperis iste,
Dampna set alterius computat esse nichil.
Si posset mundum lucrari, quis deus esset,
Vlterius scire nollet in orbe deum. 350
Iudex, nonne tui fulgor tibi sufficit auri,
Vt careat tenebris mens tua ceca tuis?
Aproprias aurum tibi fertile, nec tamen vmquam[512]
Ad sterilem vitam respicis ipse tuam.
Iusticie montes Iudex vix ardua purus
Scandit, dum mundi rebus onustus erit.
Agrorum fines longos extendere queris,
Nec reputas vite tempora curta tue.
Quid petis argentum tibi? spem quid ponis in aurum?
Sunt nam communes omnibus orbis opes. 360
Sepius ista dei data conspicis hostibus esse,
Ante deum nulla laus et habetur eis:
Ista paganus habet, Iudeus, latro cruentus;
Crede quod iratus sepe dat ista deus.
Parua puto, quecumque malos contingit habere,
Non est prauorum copia grande bonum.
O quociens vir iustus eget, scelerosus habundat,
Hic set non alibi, ius quia regnat ibi.
Dilectus domini moritur, dum viuit adulter,
Non tamen hii Cristi sunt in amore pares: 370
Egrotat iustus, dum sanus floret iniqus,
Fine tamen proprium quisque reportat onus.
Si tamen in mundo iudex sibi ferre salutem
Possit, non curat quid sibi finis erit.
O qui cuncta cupis, cur temet deseris? Omne
Est quod in orbe tenes, set neque temet habes.
O qui scis alios non te, tu notus ad omnes,
Non tibi quid prodest illa sciencia, nil.
Te noscas igitur primo, me nosce secundo,
Rectum iudicium sic sapienter age. 380
Omnia que mundi sunt diligis, omnia Cristi
Linquis, et ex nichilo credis habere satis:
Tu celum perdis, mundum lucraris, inane
Corpus supportas, spiritus vnde cadit.
Est tibi perfectum vanum, tibi mobile firmum,
Talis enim iudex non bene sentit opus:
Edificas turres, thalamos nouitate politos,
Quicquid et est orbis plus deitate colis:
Edificas ampla, fossa clauderis in arta,
Quo medium frontis ostia clausa prement. 390
Quid vestes referam, lectos vel iudicis edes,
Quorum luxuries nescit habere pares?
Qui modo prospiceret habitacula queque fuerunt,
Alterius nouiter diceret illa Iouis.
Gloria nonne tuis erit aut tibi pompa perhennis,
Quas facis in domibus, dum tua lucra rapis?
En cecidit Babilon, cecidit quoque maxima Troia,
Romaque mundipotens vix tenet illa locum.
Omnis habet subitum mundana potencia finem,
Atque fuga celeri deserit ipsa suos: 400
Iudex, ergo time, magnos qui scandis honores,
Teque ruinoso stare memento loco.
Omne quod est mundi tibi carum transiet a te,
Inque tuis meritis iudicat ipse deus:
Equaque lex domini tunc que modo cernis ineque[513]
Discernet, que tibi pondera iusta dabit.
Cum te terribilis exactor missus ab equo
Iudice sulphurei merget in yma laci,
Prodolor! infelix tunc, quamuis sero, dolebis,
Talibus in falsis spem posuisse bonis: 410
Gemma vel argentum nec ibi descendet et aurum,
Nec fragilis mundi gloria lapsa breui.
Iudicibus populi vanum tamen est quod in ista
Materia scripsi; perdita verba dedi:
Que nam iusticia, que vel sit Iudicis equa
Condicio, non est tempore visa modo:
Iusticiarius est; sub tali nomine fallit,
Qui sine iusticia nomen inane gerit.

=Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon et in assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas iniustas supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et opprimunt.=

Cap^m. vi.
Nunc eciam vicecomitibus quid dicere possum?
Numquid in assisis dant nocumenta viris? 420
Macra fit hec causa, de qua viget vnccio nulla
Distillans, vt eis vncta sit inde manus:
Legis in assisa si sint tua dona recisa,
Ius perit et causa scinditur inde tua;
Si tamen assessa sint pre manibus tua dona,
Tunc potes assisis sumere lucra tuis.
Vtque bouem, precio qui stat conductus aratro,
Sic tibi iuratos munere ferre vales:
Hii tibi proque tuis vendent periuria nummis,
Sic aurum iura vincit in vrbe mea:[514] 430
Diuitis iniustam causam sic cerno quietam,
Et iustam causam pauperis esse ream.
Non comes a vice, set vicio comes accipit ortum,
Iuris auaricie fert tamen ipse vices.
Sic dico vicecomitibus, quod munere victi
Communi populo dant nocumenta modo:
Nec sibi iurati sapiunt quid, sit nisi lucri,
De sale conditum quod dabis ante manum:
Causidici lanam rapiunt, isti quoque pellem
Tollunt, sic inopi nil remanebit oui. 440
Sic ego legiferis concludens vltima primis,
Dico quod ex bursa lex viget ecce noua;
Vt margaritas si porcus sumat in escas,
Sumunt legiferi sic modo iura sibi.
Vendere iusticiam quid id est nisi vendere Cristum,[515]
Quem Iudas cupido vendidit ipse dolo?
Numquid adhuc Iude similis quis viuit in orbe?
Immo sibi plures viuere credo pares.
Namque semel Iudam talem committere culpam
Nouimus, hunc et eo penituisse lego; 450
Nunc tamen vt merces vendunt communiter omnes,
Gaudentes lucrum sic habuisse suum.
Rettulit hoc precium Iudas quod cepit iniqum,
Nec liquet hinc veniam promeruisse suam:
Nunc erit ergo quid hiis, vendunt qui iura sinistris,
Est quibus hora fori cotidiana quasi?[516]
Vt vorat et stricte tenet ipsa vorago gehenne,
Nec redit vllus homo liber ab ore suo,
Sic modo qui vendunt leges que premia carpunt,
Hec valet a manibus tollere nemo suis; 460
Et quia sic similes inferno suntque tenaces,
Credo quod infernus fine tenebit eos.
Quid seu Balliuis dicam, qui sunt Acherontis
Vt rapide furie? Tu magis inde caue.
Quo portas intrant, prenostica dampna figurant,
Cunctis namque viis ve comitatur eis.
Vt Crati bufo maledixit, sic maledico
Tot legum dominis et sine lege magis.

=Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit, ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens excusat.=[517]

Cap^m. vii.
Pro transgressore fuerant leges situate,
Quilibet vt merita posset habere sua: 470
Nunc tamen iste bonus punitur, et alter iniqus,
Dum viget ex auro, iustificatur eo.
Omnia tempus habent et habet sua tempora tempus,
Causaque sic causas debet habere suas.
Quid mare conferret, altis dum fluctuat vndis,
Sit nisi nauis ei quam vehit vnda fluens?[518]
Set quid fert nauis nisi nauta regens sit in illa?
Quid valet aut nauta, si sibi remus abest?
Quid mare, quid nauis, quid nauta, vel est sibi remus,
Sit nisi portus aquis ventus et aptus eis? 480
Gens sine lege quid est, aut lex sine iudice quid nam,
Aut quid si iudex sit sine iusticia?
In patria nostra si quis circumspicit acta,
Hec tria cernet ibi sepe timenda michi.
Omnia dampna grauant, set nulla tamen grauiora,
Quam cum iusticiam iustus habere nequit.
Ex iniusticia discordia crescit, et inde
Cessat amor solitus, murmurat atque domus:
Murmur si veniat, venit et diuisio secum,
Terraque diuisa non bene stabit ea; 490
Et quodcumque sit hoc per se quod stare nequibit,
Ve sibi, nam subito corruet absque modo.
Testis enim deus est, dicens quod regna peribunt[519]
In se diuisa, credoque dicta sua.
Ergo videre queunt quotquot qui regna gubernant,
Nostre pars sortis maxima spectat eis.
Quicquid delirant reges, plectuntur Achiui,
Nam caput infirmum membra dolere facit:
Dux si perdat iter, errant de plebe sequentes,
Et via qua redient est dubitanda magis. 500
Propter peccatum regis populi perierunt,
Quicquid et econtra litera raro docet;
Regia set bonitas fert plebi gaudia pacis,
Nam deus ad sancti regis agenda fauet:
Si viciosus enim sit rex, quia lex nequit, ipsum
Vult punire deus, qui super omne potest.
Expediens populo foret vt bene viueret omnis
Rex, iacet in manibus sors quia bina suis:
Vna salus populi rex qui bene viuit habetur,
Plebis et in pestem rex malus acta parit; 510
Eius enim scelera constat magis esse nociua,
Cuius habent populi condita iura sequi.
Cum sit maior homo, sunt plus sua crimina tanto;
Dum cadit ex altis, leditur inde magis.
Plures cerno reos, magis attamen omnibus ipsos,
Legiferi qui sunt et sine lege manent.
Cum sine lege furit regni viciata potestas,
Esse nichil toto tristius orbe potest:
Sanccius esse pecus animoque capacius ipso
Estimo, qui iura dat neque seruat ea. 520
Imperium Regis non solum bella triumphis
Ornant, set leges seruet vbique bonas.[520]
Nonne domus poterit componere se sine lignis;
Set sibi quid ligna, si nec acuta foret?
Set quid acuta valet, nisi persistens operantis
Vnitis causis sit manus artificis?
Hec sibi si fuerint coniuncta, per omne iuuabunt,
Et si diuisa, pars sibi nulla iuuat.
Terra quid est sola, populus nisi sistat in illa?
Quid populus ve sibi, rex nisi regnet ibi? 530
Est quid rex, nisi consilium fuerit sibi sanum?
Sunt quid consilia, rex nisi credat ea?
Attamen in nostra sic stat diuisio terra,
Quod sibi quisque suam iam legit ire viam:
Conciues hodie discordia vexat in vrbe,
Extinguit quod ius quilibet alterius;[521]
Nec lex campestris est iam memorata magistris,
Set qui plus poterit, ipse magister erit.
Nunc clerus populum, populus culpat quoque clerum,
Et tamen in culpa perstat vterque sua: 540
Invidus alterius nunc culpat quemlibet alter,
Parsque suum proprium nulla reformat iter.
Si videas vtrumque statum, dices quia certe
In magnis lesi rebus vterque sumus.

Nunc magis ~in specie vox plebis clamat vbique~
~Pectore sub timido que metuenda fero.~
~Curia que maior defendere iura tenetur,~
~Nunc magis iniustas ambulat ipsa vias:~
~Infirmo capite priuantur membra salute,~
~Non tamen est medicus qui modo curat opus.~ 550
~Est ita magnificus viciorum morbus abortus,~
~Quod valet excessus tollere nulla manus:~
~Sic oritur pestis, per quam iacet obruta virtus,~
~Surgit et in vicium qui regit omne forum.~
~Rex, puer indoctus, morales negligit actus,~[522]
~In quibus a puero crescere possit homo:~
~Sic etenim puerum iuuenilis concio ducit,~
~Quod nichil expediens, sit nisi velle, sapit.~
~Que vult ille, volunt iuuenes sibi consociati,~
~Ille subintrat iter, hiique sequntur eum:~ 560
~Vanus honor vanos iuuenes facit esse sodales,~
~Vnde magis vane regia tecta colunt.~
~Hii puerum regem puerili more subornant,~
~Pondera virtutum quo minus ipse gerit.~
~Sunt eciam veteres cupidi, qui lucra sequentes~
~Ad pueri placitum plura nephanda sinunt:~[523]
~Cedunt morigeri, veniunt qui sunt viciosi,~
~Quicquid et est vicii Curia Regis habet.~
~Error ad omne latus pueri consurgit, et ille,~
~Qui satis est docilis, concipit omne malum:~ 570
~Non dolus immo iocus, non fraus set gloria ludi~
~Sunt pueris, set ei sors stat aborta doli.~
~Sunt tamen occulte cause, quas nullus in orbe~
~Scire potest, set eas scit magis ipse deus:~
~Nescit enim mater nato que fata parantur,~
~Fine set occultum clarius omne patet.~
~Talia vox populi conclamat vbique moderni~
~In dubio positi pre grauitate mali:~
~Sic ego condoleo super hiis que tedia cerno,~
~Quo Regi puero scripta sequenda fero.~ 580

* * * * *

545-580 _Text_ SCEHGDL _As follows in_ TH₂

Nunc magis ecce refert verbi clamantis ad aures[524]
Vox, et in hoc dicit tempore plura grauant.
Crimen et, vt clamat, fert maius curia maior,
Que foret instructor, legibus extat egens.
Ad commune bonum non est <modo> lingua locuta,[525]
Immo petit proprii commoda quisque lucri. 550*
Agmen adulantum media procedit in aula,
Quodque iubet fieri, curia cedit eis:[526]
Set qui vera loqui presumunt, curia tales
Pellit, et ad regis non sinit esse latus.
Stat puer immunis culpe, set qui puerile
Instruerent regimen, non sine labe manent:
Sic non rex set consilium sunt causa doloris,
Quo quasi communi murmure plangit humus.
Tempora matura si rex etatis haberet,
Equaret libram que modo iure caret: 560*
Regis namque modus alios moderatur, et omnis[527]
Iuris ad officium dicitur esse caput.
Si bonus esse velit rex, hii qui sunt bonitatis
Sunt magis edocti condicione bona:[528]
Si malus esse velit, simili rex sorte clientes,
Vt sibi complaciant, eligit, ornat, amat:[529]
Hoc set eum tangit discretum quem probat etas,
Non puerum, quia tunc fit sibi culpa minor
Non est nature lex nec racionis, vt illud
Quod mundum ledit sit puerile malum; 570*
Non dolus, immo iocus, non fraus set gloria ludi,
Sunt pueris, nec ibi restat origo mali.
Dixit enim Daniel, quod de senioribus orta
Exiit impietas, quam furor orbis habet:
Omne quod est mundi vicium plantant veterani,
Et quasi de peste spersa venena serunt.[530]
Horum namque scelus fertur maculare figuras
Tocius mundi, quo furit ira dei.
Iamque supercreuit dolus et defecit honestas,[531]
Sentit et opprobrium quod fuit ante decus. 580*

* * * * *

=Hic loquitur quod, exquo omnes quicumque mundi status sub regie magestatis iusticia moderantur, intendit ad presens ~regnaturo[532] iam~ Regi nostro quandam epistolam ~doctrine causa~[533] editam scribere consequenter, ex qua ille rex noster, qui modo in sua puerili constituitur etate, cum vberiores postea sumpserit annos, gracia mediante diuina, in suis regalibus exercendis euidencius instruatur. Et primo dicit quod, quamuis regalis potencia quodammodo supra leges extollatur, regiam tamen decet clemenciam, quod ipse bonis moribus inherendo, quasi liber sub iusticie legibus se et suos in aspectu Regis altissimi assidue gubernet.=

Cap^m. viii.
Cumque sui Regis legi sit legius omnis
Subditus, et toto corpore seruit ei,
Est ita conueniens quod eum de corde fideli
Mentis in affectu legius omnis amet:
Regis et est proprium, commissam quod sibi plebem
Dirigat, et iusta lege gubernet eam.
Hinc est, quod normam scriptis de pluribus ortam
Regis ego laudi scribere tendo mei.
O pie rex, audi que sit tua regula regni,
Concordans legi mixtaque iure dei. 590
Legum frena tenens freno te forcius arce;
Dum nullum metuis, sis metus ipse tibi:
Namque timor, virtus humilis, fugit omne superbum,
Et quasi virtutum clauiger esse solet.
Est tibi, rex, melius quod te de lege gubernes,
Subdere quam mundi singula regna tibi:
Est propter mundum tibi subdita sors aliorum,
Tu propter celum subditus esto deo.
Vt tibi deseruit populus de lege subactus,
Cristi seruiciis temet ad instar habe: 600
Vincere te studeas, alios qui vincis, et omnes
Excessus animi subdere disce tui:
Iustificans alios cupias te iustificare,
Iuraque dans plebi, des ita iura tibi.
Qui superas alios, temet superare labora;
Si rex esse velis, te rege, rex et eris.
Qua fore se regem poterit racione fateri,
Mentis qui proprie non regit acta sue?
Non valet hoc regimen aliis conferre salutem,
Dum sibi non fuerit rector, vt esse decet. 610
Dum tibi cuncta licent, ne queras cuncta licere,
Res etenim licite noxia sepe ferunt:
Tu super es iura, iustus set viue sub illis,[534]
Spesque tui nobis causa salutis erit.
Est mors ira tua, potes id quod non licet, et te
Prestita vota tamen ducere iuris habent:
Quod licet illesa mentis precordia seruat,
Omne tamen licitum non probat esse probum:
Quod licet est tutum, set que potes illa sub arto
Discute iudicio fultus honore tuo. 620
Micius acta regas, aliter nisi causa requirat;
Asperitas odium seuaque bella mouet.
Non te pretereat populi fortuna potentis
Publica, set sapiens talia fata caue.
Vita Pharaonis et gesta maligna Neronis,
Que iusto regi sunt fugienda docent.
O bone rex iuuenis, fac quod bonitate iuuentus
Sit tua morigeris dedita rite modis.
Quid tibi forma iuuat vel nobile nomen Auorum,
Si viciis seruus factus es ipse tuis? 630
Doctor Alexandri Magni prauos sibi mores
Primitus edocuit, dum puer ipse fuit:
Rex puer hec didicit, que post dum dedidicisse
Temptauit, primus obstat abusus ei:
Vicit Alexander Darium simul et Babilonem,
Set nequit impressum vincere corde malum.
Nuper in exemplis scripserunt sic sapientes,
Quod prius imbuerit, testa tenere solet:
Rex, igitur cicius viciosos pelle remotos,
Nam vix turpe vetus nescit abire foras. 640
Plaude bonis, fuge prauorum consorcia, labem
De pice tractata contrahit egra manus.

=Hic loquitur qualiter rex[535] sibi male consulentes caucius euitare, proditoresque regni sui penitus extinguere, suorum eciam conditiones ministrorum diligencius inuestigare, et quos extra iusticiam errantes inuenerit, debita pena corrigere debet et districcius castigare.=

Cap^m. ix.
Sordibus implicitos falsosque cauebis amicos,
Qui tua deposcunt, te nec amare volunt:
Blanda dolosorum fugias per verba leuari,
Ne speciale tuum nomen ad yma ruant:
Verba nimis leuiter audire que credere dicta
Sepe supervacuos cogit inire metus.
Vir qui bella mouet, qui predas consulit, et qui
Conspirat taxas plebis habere tue, 650
O rex, oro tuas quod claudas talibus aures,
Ne tua nobilitas lesa fatiscat eis.[536]
Consilium regale tuum vir nullus auarus
Tangat, set tales mortis ad instar habe.
Illud in orbe malum non est, ~quod cordis auari~
Non latet in cella, dum sitit inde lucrum:
Ambulat in tenebris, opus exercet tenebrarum,
Odit et impugnat nil nisi pacis opus.[537]
Qui mel in ore gerens, set habens in corde venenum,
Pacis habet verbum, mente notando malum, 660
Hic est versutus, inimicis regis amicus,
Semper venalis, dum vacat ipse lucris;
Vipereum genus et vanum plenumque veneno,[538]
Fraudibus, insidiis, artibus arma parat:
Semper in insidiis sedet incautisque nocere
Temptat, et occulto fabricat ipse dolos.
Hic rimans animos hominum secreta reuelat,
Et similis Iude fabricat acta sua.
Qui te sollicitat, rex, et subuertere temptat,
Qui te persuadet soluere iussa dei, 670
Quis sit et ipse vide, qualis vel condicionis,
Aut tibi si vera dicere verba velit.
Discute mente prius animum temptantis, et audi
Si vel constanter vel dubitanter agat,
Si tibi preponat dubium, mendacia fingens:
Semper deprendi verba dolosa timent.
Cum sit causa doli, pie rex, tu credere noli,
Si quis agat praue, tu sua facta caue.
Multus non credit, nisi cum res noxia ledit;[539]
Ante manum sapiens prouidet acta regens: 680
Decipiuntur aues per cantus sepe suaues;
Blande, rex, lingue mellea verba fuge.
Rex, bona digna bonis da premia, rex, et iniquis
Que sua promeruit premia culpa dabis:
Latro bonus veniam Cristo miserante meretur,
Penam promeruit in cruce latro malus.
Obsequium prauum trahit e manibus graue donum,
Que sunt facta suo fine notabit homo.
Si scelus vlcisci racio certissima poscit,
Iustus in hoc casu quod decet illud age. 690
Ficta tibi pietas non mulceat aspera iuris,
Vlcio iudicium compleat immo tuum:
Sepe pericla fera fert iudicis vlcio tarda,
Destruit ille bonos qui sinit esse malos.
Diuersas penas diuersis addito culpis,
Mille mali species, mille salutis erunt.
Iudicii signum gladius monstrare videtur,
Proditor vt periat, rex tenet arma secus:[540]
Rex iubeat tales laqueo super alta leuari,
Ne periat Regis legis et ille status.[541] 700
Rex, age, ne plebis furiens discordia dicat,
‘Lex caruit rege iura paterna regens’:
Absit et hoc vulgo ne dicat, iure remoto,
Quod nichil auxilii principis vmbra facit.
Fraus cum fraude sua periat de morte remorsa,[541]
Vt stet iusticia regia laude tua:
Sic dicant populi, ‘Sit semper gloria regi,
Quo bona pax viguit, quo reus acta luit.’
Precipitur gladius vibratus semper haberi,
Prompcius vt crimen iudiciale ferat: 710
Ense quiescente, compescere non valet orbem;
Qui regnare cupit sanguine iura colat.
Arma ferunt pacem, compescunt arma rapacem,
Vt reus hec timeat, rex probus arma gerat;
Nomine subque tuo ledant ne forte quirites,
Plebem te tenero corde videre decet:
Si vis namque tuos non castigare ministros,
Crimen habet culpe regia culpa sue.
Euolat ancipiter ad predas, lucra suisque
Deseruit dominis in rapiendo cibos: 720
Sic sunt qui regi famulando suos et ad vsus
Tollunt pauperibus dampna ferendo nimis.
In prece pondus habet pauper qui clamat egenus
Ad dominum, memor est pauperis ipse sui.
Sicut enim presul, qui custos est animarum,
Pondus in officio debet habere suo;
Compotus vtque suus, sic stabit et vltima merces,
Gloria vel pena perpetuatur ei;
Rex ita qui nostrum moderaris legibus orbem,
Dona tuis meritis conferet equa deus. 730
Posse tuum grande, rex, est, que potencior ille,
Omne tuum cuius dextera librat opus.

=Hic dicit quod rex sano consilio adhereat, ecclesie iura supportet et erigat,[542] equs in iudiciis et pietosus existat, suamque famam cunctis mundi opibus preponat.=

Cap^m. x.
Sperne malos, cole prudentes, compesce rebelles,
Da miseris, sontes respue, parce reis.
Quicquid agas, vicio numquam mergatur honestum;
Fama lucro, rebus preficiatur opus.
Nil tibi, rex, fingas pro mundo, quo reputeris
Iustus apud proceres et reus ante deum:
Ecclesiam studeas multa pietate fouere,
Cuius enim precibus vult diadema geri. 740
Pauperis et vidue dum cernis adesse querelas,
Iudicium miseris cum pietate geras.
Expedit interdum sanccita remittere legum,[543]
Ne periat pietas de feritate tua:
Indulgere tuis tua sic dignetur honestas,
Nam puto sepe deum viuere velle reum.
Par quoque portet onus sic nobilis atque colonus,
Et nichil archanum polluat ante manum.
Ardua si causa tibi sit, videas, quia certe
Tarda solet magnis rebus inesse fides. 750
Rebus in ambiguis tu certum ponere noli,
Fallitur augurio spes bona sepe suo:
Est magis humani generis iactura dolori,
Nescit principium quid sibi finis aget.
Dum tibi suadet opus tractare negocia regni,
Consilium regat hoc cum seniore senex.
Ibit in occasum quicquid dicemus ad ortum,
Lingua loquax habitum nesciat ergo tuum.
Consilium prauum regalem turbat honorem,
Prouocat inque scelus que bona pacis erant. 760
Iura dabit populo senior, discretaque iustis
Legibus est etas vnde petatur honor.
Est satis ille senex, cuius sapiencia sensum
Firmat in etate, sit licet ipse minor.
Non stabiles animos veteres fatuam ve iuuentam[544]
Comprobo, non etas sic sua iura dedit:
In sene multociens stat condicio iuuenilis,
Dum iuuenis mores obtinet ipse senis.
Caucius ergo statum videas, pie rex, ad vtrumque;
Vnde legas homines, tu prius acta proba. 770
Qui tibi seruicium prebet nec invtilis aurum
Appetit, hic seruus debeat esse tuus:
Dulcius est mercede labor qui regis honorem
Spectat, et in tali spem tibi ferre potes.
Est qui pacificus, est vir qui iuris amicus,
Liber auaricie, largus ad omne bonum,
Vtere consilio tali, pie rex, vt habundet
Cronica perpetue laudis in orbe tue.
Fama volans gratis, nullo soluente cathenas,[545]
Proclamat meritis ista vel illa tuis: 780
Nomen, crede, bonum gasas precellit, honorem
Conseruat, remouet scandala, laude viget:
Tange bonum florem, dulcem prestabit odorem,
Sic virtusque viri fragrat vbique boni.
Consule doctores legis, discede malorum
A conventiculis, concomitare bonos:
Vt granum de messe tibi, de fonte salubri
Pocula, de docto dogmata mente legas.

=Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia, ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.=

Cap^m. xi.
Gloria nulla, precor, te, rex, extollat inanis,
Tedia nam populis vita superba parit. 790
Musca nocet modica, modicis sis prouidus ergo,[546]
Non faciunt tutos regia ceptra suos:[547]
Exiguus magnum vicit Dauid ille Goliam,
Nam virtus humilis corda superba domat.
Cristus amans humiles leuat, et de corde superbos
Obruit, ergo pie, rex, tua regna rege.
Sit tibi credibilis sermo consultaque verba,
Quo, quibus et quando, sicut oportet agi:
Vt scriptura fidem tuus addat sermo per aures,
Verba minus certi ficta timoris habent. 800
Mocio, rex, in te subito non irruat ire;
Causas iusticie set moderanter age:
Ira mouens animum tollit sibi vim racionis,
Et discreta sue mentis agenda negat.
Mors et vita tuis manibus de lege feruntur,
Prouidus in causis te decet esse magis:
Nulla cupido tuam valeat corrumpere famam,
Immo tuis donis gaudeat omnis humus.
Seruus auaricie non debet nobilis esse
Rex, set erit regis liber vbique status. 810
Larga tuis meritis inopes elemosina curet,
Qua poteris regem pacificare deum:
Fac bona queque potes modico dum tempore viuis;
Multa metes, si nunc semina pauca seris.
Da tua non parce, cui des tamen aspice caute;
Crede, satis res est ingeniosa dare:
Non perit hec probitas que dona rependit honeste,
Namque piam laudem res data dantis habet.
Sepe iuuat, nec eo minor est substancia ponti,
Qui modicam pleno flumine sumit aquam: 820
Sic tua rite iuuet miseros elemosina sumpta,
Nec erit argenti sic tua summa minor.
Si quis amore dei miseris sua dona ministrat,
Munera tempus habent, fama perhennis erit.
Scindantur vestes, gemme frangantur et aurum,
Porrige pauperibus que dedit ante deus.
Est ancilla dei simplex elemosina, mortis
Antitodum, venie porta, salutis iter:
Disputat aduersus dantis peccata, perorat
Auctori, redimit probra, precatur opem. 830
Peccatum mors est anime, mors debita pena
Peccato, set in hoc mens pia delet eam.
Absit culpa gule tibi, rex, nam regis honestas
Omnis mundicie debet honore frui:
Illud enim vicium primeuum labe parentem
Dampnauit, fragilis quo cadit ipse reus:
Hostis in hoc vicio Cristum temptauit, et ipse,
Qui rex est verus, respuit illud opus:
Ecce Saül pugnare volens ieiunia cunctis
Imposuit, donec hostica tela domet. 840
Rex, tibi pigriciem pellas et motibus obsta
Carnis, et ad mores arripe fortis iter:
Regius vtque status plebem supereminet omnem,
Nobilis in gestu sic magis ille foret.
O tener annorum, dolus in quo nullus habetur,
Simplex nobilitas, perfida tela caue:
Etas namque doli non te sinit esse capacem,
Non te vultque tuum degenerare genus.
Sunt tibi forma, genus, honor, ordo, decus que potestas;[548]
Contulit hec ortus libera dona tuus: 850
Teque sequantur ita laus, virtus, gracia morum,
Et sic plenus homo, rex pie, viue deo.

=Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[549] specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.=

Cap^m. xii.
O super omne fuge, pie rex, ne ceca voluptas
Carnis ad illicebra prouocet acta tua;
Sponsus set propria de legibus vtere sponsa,
Nec spolies sacrum laudis honore thorum.
Nulla vetus scriptura docet regum quod ab euo
Stant Venus et regnum pacificata simul:
Intendat Veneri quod homo simul et racioni,
Numquam possibile creditur illud opus. 860
Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus;
Biblia que docuit, respice facta Dauid:
Involuit regem processu temporis error,
Eius dum rapuit cor mulieris amor:
Quis dolor inde fuit, seu que vindicta secuta,
Terret adhuc animum qui legit illa viri.
Sit tibi culpa Dauid speculum, speculeris in illo,
Casus vt alterius te super alta leuet:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum,
Precauet vnde vias quas videt ante manum. 870
Respice, dum populum fraus nulla valebat Hebreum
Vincere, femineus vicit amore dolus.
Exemplis Balaam docearis, quomodo regem[550]
Ipse Balak docuit, qualiter ecce fuit.
Consilium dedit ipse Balak, qua turbet Hebreos
Arte, quibus frangat hostica bella dolis.
‘Accipe, rex,’ inquit, ‘quo consilio potes vti:
Non vincit populus viribus ille suis;
Immo colendo deum corpusque gerendo pudicum,
Vincere semper habet ille per ista duo. 880
Vt superes illum non Marte set arte, puellas
Elige, quas ornat vestis et oris honor;
Que manibus plaudant, pede ludant, noctibus ignem
Spirant, plectra gerant, astra decore premant:
Non rigor armorum set lusus pugnet amorum,
Non acuum ferrum, set muliebre forum:
Sic species vincat acies, sic arma virorum
Forma puellarum sub pede victa terat.
Celestis sic ira dei consurget in illos,
Sic victor populi leta trophea feres.’[551] 890
Rex hoc consilium credens dedit esse, puellas
Preparat insignes sidereasque genas:
Prelia mira parat, arcu non arcet Hebreos,
Non ferit hos ferro nec feriendo fugat:[552]
Pugnat non equitum loricis, set nec equorum
Loris, immo liris femineisque choris.
Hec canit, hec ludit, hec adiuuat arte decorem,
Vt gemino vultu fallat in ore decor;
Per faciem iacit ista facem, vomit hec per ocellos[553]
Sintillas, profert illa per ora fauos: 900
Hee species animos predantur plebis Hebree;
Peccant, peccantes opprimit ira dei.
Rex tibi sume notam, quam te docet experimentum,
Et vetus exemplum det tibi scire modum.
Rex, et in exemplis regis concerne Saülis,
Femina dum superest, qualia mira potest:
Demonis arte potens Maga suscitat illa prophetam,
Regis et ad nutum stare coegit eum.
Corpora que poterat sibi subdere mortua, viuos
Arte magis facili subderet illa viros. 910
Qui premunitur non fallitur, ergo cauendum
Est tibi, rex, corpus vt sine labe regas.
Rex es, regina satis est tibi sufficit vna;
Hanc tibi consocies, sic docet alma fides:
Rex, ita si fugias viciorum pondera, mores
Et teneas, poteris quicquid habere velis.

=Hic loquitur et ponit magnifico iam regi nostro Iuueni nuper Serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum probitates audacter exerceat,[554] et quod ille nulla aduersitate constanciam sui vultus videntibus aliis amittat.=

Cap^m. xiii.
Est tibi, rex, aliud, quod sis defensor in armis
Plebis; et vt iura de probitate tegas,
Huius in exemplum reminiscere facta paterna,
Cuius adhuc vigilans laus vbicumque sonat. 920
Numquam de terra nomen delebitur eius,
Precellunt armis Hectoris arma sua;
Inque suam laudem que tuam mea scripta reuoluo,
Vt probitate memor sit tibi patris honor.
Iustus erat iustos, probus vnde probos sibi legit,
Nec sinit vrticas commaculare rosam:
Confluit in donis non parce dona merenti,
De largo corde fit sibi larga manus:
Extera depredat loca, set sua propria seruat,
Et sibi commisse prospera plebis agit. 930
Eius enim laudes si nos cantabimus omnes,
Omnia sunt meritis ora minora suis:
Nulla suum meritum poterit complectere fama,
Vox minor est omnis laude ferenda sua.
Vt breuitate loquar, tantus princeps fuit ille,
Laudantum poterit quantus ab ore cani.
Francia sentit eum, recolens Hispannia vires,
Vnde subegit eam de probitate, timet.
Turbans hostiles turmas mediosque per hostes
Irruit, et rumpit more leonis iter: 940
Vt lupus ipse fame strictus dispergit ouile,
Hos premit, hos perimit, hos secat hosque necat.
Sobrius in gestis semper fuit ille, set hostis
Sanguine sepe suus ebrius ensis erat:
Pugnat et impugnat expugnans acriter hostes,[555]
Vaginam siccus mucro subire negat:
Fit satur hostilis hostili sanguine mucro,
Armorum pascit sanguinis vnda sitim
Intra vaginam mucro torpere recusat,
Euomitur gladius eius ab ore foras. 950
Sicut aper querulis siluis latratibus actus
Letifero celeres conterit ore canes,
Sic magis audaces prope se quos attigit hostes,
Fulmineo gladii triuit in ore sui.
Singula perdomuit fera prelia more leonis;
Depopulans populos forcia castra ruit:
Vt predas raperet, audax descendit in hostes,
Hostica sunt eius colla subacta manu:
Colla superborum premit eius dextra per orbem;
Sic leopardus eo dicitur esse leo. 960
Terra quieta fuit sub tali principe magno,
Non terret gladius quos tegit illa manus:
Sub ficu, sub vite sua, sub fronde, sub vmbra,
Quisque manet tutus nobilis ense ducis:
Sic robusta sua virtus plus surgit in altum,
Plus viget hoste suo, plus probitatis habet.
O rex, facta tui retine tibi patris, vt illa
Laus, quam promeruit, sit tribuenda tibi.
Audaces fortuna iuuans consummat in actum
Que sibi vult animus, et pociora dabit. 970
Pax super omne bonum scandit, set quando probata
Bellum iura petunt, illud oportet agi:
Est tempus belli, sic sunt et tempora pacis,
Actibus in cunctis tu moderamen habe.
Hector, Alexander, fuerant dum nobiliores,
Sistere disparibus non potuere rotis:
Acta patris vince, maiorque vocaberis illo,
Totaque vox clamet laudis honore tue.
Rebus in aduersis ne laxes frena timori,[556]
Si dolor in mente sit, sine teste dole: 980
Si dolor incurrat animum, similacio vultum
Erigat, et facies contegat inde metum:
Vultus iocundus timor hostibus est et amicis
Gloria, nam facies nuncia mentis erit.

=Hic loquitur, quod absque iusticie experta causa rex bellare non debet. Dicit insuper quod regie congruit dignitati, discreto tamen prouiso regimine, magis amore quam austeritatis rigore suos subditos tractare.=

Cap^m. xiiii.
Alta petens aquila volat alite celsius omni,
Et regem mundum corde figurat ea.
Vt sacra testantur citharistea scripta prophete,[557]
In celum tales cor posuere suum.
Pennatum Griphes animal pedibusque quaternis
Invitos homines carpit et horret equos: 990
Designatur in hoc facinus crudele potentum,
Qui mortes hominum cum feritate vorant.
Est igitur melius aquile tibi sumere formam,[558]
Rex, vt amore pio regna quieta regas,
Griphis quam specie populum terrere pauore,
Semper enim superat acta timoris amor.
Non omnis qui timet amat, set amans timet omnis;
Plebs in amore manens plectit vtrumque simul.
Omnia vincit amor, amor est defensio regis,
Gloria plebis amor, laus et in orbe deo: 1000
Plebs est regis ager, rex cultor qui colit agrum;[559]
Si male, fert tribulos, si bene, grana parit.
Qui bene regis agit regimen, rex est, set inique
Qui regit in viciis, ipse tirannus erit.
Si rex de predis viuat, malediccio plebis
Murmurat, et regi mota fit ira dei.
Lucratur populum que deum rex iustus vtrumque,
Statque per hoc regni firma corona sui.
Tange tuum pectus, pie rex, quo sumere possis
Regis ad imperium que meliora parant: 1010
Si te nobilitas generosaque nomina tangunt,
In genus exemplum fer magis ipse tuum:
Nomine perspicuo cum sis generosus auorum,
Equipares stirpis moribus acta tuis.
Hoc in honore dei communi voce precamur,
Vt gemines animi nobilitate genus.
Pars sit in aspectu tibi quem deus equiparauit
Natura, precio, condicione pari:
Disceque cunctorum quod sit communis origo,
Ortus et occasus vnus, et vna caro. 1020
Nobilis est mentis quisquis virtute refulget,
Degener est solus cui mala vita placet;
Mores namque bonos veneratur curia celi,
Et celum iustus, non generosus, habet.
Esto memor, quod fratris amor tibi cuncta ministrat,
Datque tibi solus omnia fratris amor:
Fratris amor transit terrena, superna resumptis
Viribus ascendit, astra polumque petit:
Noticiamque dei dum querit, ad astra volare
Non timet, vt videat quis deus ipse Syon, 1030
Quis rex inmensus et que sit visio pacis,
Quis ve locus celi, gloria quanta dei.
Ista decent regem meditari, sit quod in illis
Apcior vt reddat debita iura deo.
Noscere te studeas et amare deum, duo namque
Hec sunt, que tibi, rex, scire necesse iubet.
Hec est condicio sub qua tibi contulit esse
Viuendique modum conditor ipse tuus.

=Hic loquitur secundum Salomonis experienciam, quod ceteris virtutibus ad regni gubernaculum preualet sapiencia, que deo et hominibus regem magis reddit acceptabilem.=

Cap^m. xv.
O pie rex iuuenis, iuuenili quid Salomoni
Contigit intende, sis memor vnde tui: 1040
Hic bis sex puer annorum cum sacra dedisset
Dona deo, meruit nocte videre deum:
Quem deus alloquitur, ‘Pete quod vis munus,’ et inquit
Ille, ‘Peto sensum, quo mea regna regam.’
Regia diuino placuerunt verba fauori,
Responsumque deus reddidit istud ei:
‘Non plures annos nec opes nec ab hoste triumphos
Quesisti, dentur que petis ergo tibi:
Non solum sapiens, set diues eris super omnes,
Quos habuit mundus, quos vel habere potest.’ 1050
O bene si speculo, rex, te speculeris in isto,
Quid magis expediens sit tibi scire potes.
Hiis tamen exemplis patet vt sapiencia regis
Ad regimen plebis est adhibenda prius.
Annus et annus abit, semper sapiencia stabit;
Stans super hanc petram non cadet vlla domus.
Res est grata senem iuueniliter esse iocosum,
Gracior est iuuenem moribus esse senem.
Qui gressu morum sequitur quo vult deus, illum
Precedit que suas firmat vbique vias. 1060
Mane precare deum, quod leta dies tibi plaudat,
Vespere, quod tutus tempora noctis agas:
Nam rex qui summo se vult submittere regi,
Optinet in regno cuncta petita suo.
In manibus regum regalia ceptra tenentur,
Vt quasi per virgam cuncta nociua fugat.
O rex, ergo tue tua legi debita solue,
Corporis ac anime quod sit honoris age:
Sume bonos, depelle malos, sis iuris amator,
Sis pius et populum dirige lege tuum: 1070
Set lex vt prosit, accedat gracia legi
Per Cristum, sine quo lex bona nulla datur:
Sit tibi iuris honor, timor excicii, pudor almus,[560]
Simplicitas animi, proximitatis amor.
Rex, ita si sapiens sapias sapienter ad omnes,
Tunc sapis in Cristo regna sapore bono.

=Hic loquitur qualiter celi deus, qui est rex regum et dominus dominancium, a regibus terre pura mente precipue colendus est et super omnia metuendus.=

Cap^m. xvi.
O rex, quicquid habes dedit hoc deus, et nichil a te
Est quod habes proprium, vel quod habere potes:
Esse creaturam te nosce dei, nec ab eius
Tu discede viis, si bene stare velis. 1080
Nobile corpus habes et singula membra decora,
Sit virtus animi sic magis illa tibi:
Vt foris est forma tibi splendida, splendeat intra
Mens tua, quod tibi, rex, sit decor ille duplex.
Labile forma bonum, species inimica pudoris
Vtile virtutum sepe retardat iter:
Forma dei munus, forma pars multa superbit,
Non tamen in sanctis stat viciata viris:
Non tibi forma deum set mens sincera meretur,
Iusticie soli vita beata datur. 1090
Non decet in rege quod mens contraria forme
Sit, set ab interius exteriora regas.
Qui tibi regna tulit, alii quo te venerantur,
Rex, in honore dei da tua vota deo.
Qui pius est Cristo, regi nichil ingruit hostis,
Subdita fortune sors magis immo fauet.
Si cupis vt timeant hostes tua ceptra, superni
Ceptra dei timeas, tuque timendus eris:
Sit tibi celsithronus metuendus ab arce polorum,
Cuius ad imperium flectitur omne genu. 1100
Hic ruit, exaltat, infirmat, firmat et orbem,
Singula fertque sua regia corda manu:
Hic est rex in quo regnant per secula reges,
Hic est rex sine quo regna subacta cadunt,
Hic est rex per quem mors fine suo rapit omnes
Reges, reddit eos actibus atque suis.
Magnus erat Cesar totoque potencior orbe,
Nunc quem nec mundus ceperat, vrna capit.
Sic et Alexander fortissimus ille Macedo
Clauditur angusto, puluis et ossa, loco: 1110
Maior erat magno mundo, modo nobile corpus
Exulis et victi vilis arena tegit.
Ecce diu res nulla manet mortalibus, ecce
Nullus honor prohibet, gloria nulla mori:
Non prosunt quicquam preconia vana sepultis,
Torquent famosos tartara sepe reos.
O de preteritis, pie rex, memorare futura,
Et reputa firmum quod sit in orbe nichil:
Cumque tibi spacium vite conceditur huius,
Semper ad omne bonum viue paratus opus. 1120
Subditus esto deo, si tu vis vincere mundum:
Qui Cristo seruit, optima regna regit.

=Hic loquitur qualiter rex in[561] caritate dei et proximi viuens, contra superuenientem mortem, que nulli parcit regi, omni se debet diligencia prouidere.=

Cap^m. xvii.
Omnes de morte statuit natura timere,
Sub cuius lege terminat omne genus:
Doctus et indoctus, pauper que potens moriuntur,
Omnes fine pari mors facit esse pares.
Vnccio nil valet hic, nichil hic insignia rerum
Regia, non sanant nec medicamen habent:
Gloria nulla potest in mundi rebus haberi,
Nec quo se mundus tunc tueatur habet. 1130
Disce quod omnis honor oneri coniunctus adheret,
Est onus in fine maius honore tamen:
Cum magis excelsus fueris, magis adde timorem,
Ardua nam preceps gloria vadit iter.
Est hominis vita quasi milicies reputata,
Bella super terram nam tria semper agit:
Rex qui per medium belli transibit inermis,
Sepius incaute stulcior ipse cadit.
O rex, ergo tibi bene prouideas, quod iturus
Es, set vbi nescis, alta vel yma petens. 1140
Omnia leta vale tibi sunt dictura memento,
Pauperis et regis exitus vnus erit;[562]
Nam nemo per se subsistere, nemo supremum
Securo poterit claudere fine diem.
Vt te de mundo moueas, bonus esse viator
Incipias, Cristi te sacra scripta monent:
Vt fugias hiemem scelerum, te floribus orna
Morum, virtutum luce choruscus eas.[563]
Motus ab Egipto veluti tentoria tendis,
Ad patriam vite dum properare studes. 1150
Esto memor quod sis factus factoris ymago:
Cur? vt ei similis iure sequaris eum.
Expedit ergo tibi, totis vt viribus illum,
Qui te formauit teque redemit, ames.
Tanti regis opem, rex, ora, quod tibi vitam
Supleat et mortem muniat ipse tuam.[564]
Fac ea que tibi vis, bona vel mala, sic et habebis,
Te tamen in melius dirigat oro deus.

=~Hic in fine regis epistolam breuiter concludit, dicens quod, sicut rex ex sue libertatis priuilegio sublimari et inde coram populo dominari magnificus affectabit, ita ad onus sui regiminis cum omni iusticia supportandum coram deo iustum et humilem se presentabit. Non aliter stabit regnum quod rex variabit.~=

Cap^m. xviii.
~Regia maiestas veneracior est super omnes,~
~Dum probus in regno rex regit acta suo.~ 1160
~Ipse deum primo placat, populique secundo~
~Corda trahit, mundum sic habet ipse bonum:~
~In terra pacem scrutatur et inuenit illam,~
~Quo celi regnum possidet ante deum:~
~Sic magnus mundo viuus, set maior olimpo~
~Mortuus, in Cristo regnat vtroque loco.~
~Ista bono regi bona de bonitate superni~
~Adueniunt; aliter non ita stabit iter.~
~Si rex sit vanus, sit auarus, sitque superbus,~
~Quo regnum torquet, terra subacta dolet.~ 1170
~Omne quod est regi placitum non expedit illi,~
~Que sibi iura volunt, absque rigore licent:~
~Mira potest regis pro tempore ferre potestas,~
~Vana tamen finis comprobat acta satis.~
~Si positum lance sit onus cum regis honore,~
~Non honor est tantus sicut habetur onus.~
~Rex sibi commissas regni componere leges~
~Debet, et a nullo tollere iura viro:~
~Nunc tamen in plebe vox est, quod deficiente~
~Lege dolus iura vendicat esse sua:~ 1180
~Sic bona iusticie fraus compta subintrat, et inde~
~Inficit occultam lex hodierna fidem.~
~Quo lex decessit, error sibi regna repressit,~
~Vnde decet regem ponere iuris opem.~
~O rex, ergo tui detergas crimina regni,~
~Et rege discretus que tibi suadet opus:~
~Perdita restaures communia iura, que leges~
~Ad regnum reuoca, crimen et omne fuga.~
~Si tibi subiectum cupias conuertere regnum,~[565]
~Te prius in Cristo fac revenire deo:~[566] 1190
~Postque tuum populum stabilem tibi pacificatum~
~Non vice terroris fac set amore magis.~
~Corda tue plebis ita dum pacienter habebis,~
~Nobilis in regno stabis vbique tuo:~
~Dumque tuas leges mixtas pietate gubernes,~
~Cuncta tue laudi gesta feruntur ibi.~
~Si tamen econtra rigidus tua verteris acta,~
~Vertet se populus qui solet esse tuus.~
~Hec tibi, rex, scribo pro tempore nunc que futuro;~
~Semper in ambiguo sors variatur humo.~ 1200

* * * * *

_The chapter stands as above in_ SCEHG (_over erasure in all except_ E): _the original form is given by_ DTH₂, _and both forms_ (_the original first_) _by_ LL₂.

=Hic loquitur in fine istius Epistole, vbi pro statu Regis devocius exorat, vt deus ipsius etatem iam floridam in omni prosperitate conseruet, et ad laudem dei suique et sibi commisse plebis vtilitatem feliciter perducat in euum.=

Cap^m. xviii*.
Rex celi deus et dominus, qui tempora solus
Condidit, et solus condita cuncta regit; 1160*
Qui rerum causas ex se produxit, et vnum
In se principium rebus inesse dedit;
Qui dedit vt stabili motu consisteret orbis
Fixus ineternum mobilitate sua;
Quique potens verbi produxit ad esse creata,[567]
Quique sue mentis lege ligauit ea;
Ipse meum Iuuenem conseruet supplico Regem,
Quem videant sanum prospera Regna senem;
Ipse iuuentutem regat et producat in euum,
Semper et in melius dirigat acta deus. 1170*
Consilium nullum te tangere possit iniquum,[568]
Rex nec in hac terra proditor esse tua;
Omne malum cedat, ne ledere possit, et omne
Est quod in orbe bonum, det deus esse tuum.
O tibi, Rex, euo detur, fortissime, nostro
Semper honorata ceptra tenere manu;
Assit et illa dies, qua tu, pulcherrime Regum,
Quatuor in niueis aureus ibis equis.[569]
Qualis et Augusti nuper preconia Rome
Extiterant laudis sint renouanda tibi.[570] 1180*
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
Protegat et nostras aucta corona fores:[571]
Stes magis, o pie Rex, domito sublimis in orbe,
Cunctaque sint humeris inferiora tuis.
Que magis eterne sunt laudis summus ab alto
Aurea det dextre fulgida ceptra tue:
Qui tibi prima dedit, confirmet Regna futuri,
Vt poteris magno magnus honore frui.
Sic tua processus habeat fortuna perhennes,[572]
Vt recolant laudes secula cuncta tuas. 1190*
Ad decus imperii, Rex, ista tui metra scripsi
Seruus ego Regni promptus honore tibi.
Hec tibi que, pie Rex, humili de corde paraui,
Scripta tue laudi suscipe dona dei:
Non est ista mea tantum doctrina, sed eius
Qui docet, et dociles solus ab ore creat.
O iuuenile decus, laus Regia, flos puerorum,
Vt valor est in te, sic tibi dico vale.

* * * * *

=~Quia, prout de communi voce audistis, modernorum condiciones per vniuersum orbem erroribus vbique mutantur, nunc de illorum condicionibus qui nos precesserunt, precipue in ecclesia, que iam diuisa est, diuersitatem sub exemplis figuratam consequenter videamus.~=[573]

Cap^m. xix.
Poma cadunt ramis, agitantur ab Ilice glandes,
Marcescunt flores, defluit orta seges:
Proles granifera desistit reddere grana,
Irrita thura deo templa geruntque modo:
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo,
Pallet et hec gemma que renitere solet.
Nunc est quod Babilon super vrbes nobilitatur,
~Nec manus est fidei talis vt obstet ei~;[574]
Ecclesieque nouis virtus iacet obruta sompnis,
Et Synagoga quasi ~fit modo sponsa dei~.[575] 1210
Nunc iustos veteres constat nec habere sequaces,
Omnes set morti preteriere boni:
Sique mali fuerant tunc temporis, ecce reviuunt,
Dummodo consimilis mos sit in orbe malis.
Decidit in mortem Noë iustus, surgit et ille
Nembrot in arce Babel, spernit et ipse deum:[576]
Mortuus estque Iaphet, operit patris ipse pudenda,
Set modo deridens Cham patefecit ea.
Mortuus est Abraham fidei ~primordia querens~,[577]
Belus adest, ~que deos fabricat ipse nouos~.[578] 1220
Mortuus est Ysaac, ~oritur genus vnde beatum,~[579]
~Set modo degenerans Hismael obstat ei~:[580]
Mortuus estque Ioseph, erat ille pudicus, et ~Oza~[581]
~Nunc sequitur carnem luxus amore suam~.
Mortuus est ~Moyses veteri~ de lege refulgens,[582]
~Transgrediens Abiron viuit in orbe tamen~.[583]
Quem deus elegit Aron mors morte subegit,
Fomes et inuidie dat thimiama Chore.
Mortuus est curru celum qui scandit Helias,
Infera ~qui meruit~ viuit et ipse Dathan.[584] 1230
Micheas moritur, viuit nec in orbe secundus,
Qui modo veridicus audet obesse malis;
Nam Sedechias super omnes esse prophetas
Vendicat, et cuncti nunc famulantur ei.
Est nec Heliseus, Naaman neque fit modo sanus,
Vult tamen en Giesi sumere dona sibi.
Euolat ex archa modo nec redit ipsa columba,
Cuius enim coruus iam regit ipse vices.
Sic capit exempla nullus de lege vetusta,
Quo testamentum defluit ecce nouum. 1240
Dic vbi sunt illi qui nuper in ordine Cristi
Rebus et exemplis dogmata sancta dabant.
Mortuus est Petrus, stat Liberius modo, cuius
Custodit portas Simon in arte Magus.
Nuper conuersum de Saulo sencio Paulum,
Saulum de Paulo nuncque redire scio.
Gregorii scripta verbis seruanda iubemus,
Nostris set factis ipsa neganda damus.
Martini legimus donum, set diuitis aures
Nos surdas gerimus, quo bona nulla damus. 1250
Dic vbi defunctis alter sit in orbe Thobias,[585]
Dic vbi vel pietas corda moderna mouet.
Aduerso paciens, conuerso tempore mitis,
Iob fuit, et stabili mente remansit idem:
Nunc tamen econtra de prosperitate superbit
Omnis, et aduerso tempore murmur agit.
Ordinis instructor nunc mortuus est Benedictus,
Set Iulianus adhuc viuit et obstat ei.
Fallit sal terre, non est in quo salietur,
Fetet ob hoc anima crimine carnis olens. 1260
Non moritur granum, manet in se set modo solum,
Occupat et terram cardo que vastat eam:
Non manet in vite modo palmes, sic neque fructus
Fert ea, set sterilis sicca cremanda iacet.
Lux perit a Phebo stellarum lumine verso,
Et sinit eclipsim subdita luna suam.
Nunc nouus est Arius, nouus est quasi Iouinianus;
Dum plantant heresim, dant dubitare fidem:
Ecce diem noctem dicunt, tenebras quoque lucem,
Iniustum rectum; sic perit omne bonum. 1270

=Hic tractat quod, sicut virtuosis nuper in ecclesia existentibus succedunt viciosi, sic et mundi proceribus omnis milicie nuper de probitate famosis succedunt modo alii, qui neque diuine neque humane laudis digni efficiuntur.=

Comments

Log in to leave a comment.

The complete works of John Gower, volume 4Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (9)

0%32 min left in chapter