Skip to content

Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (5)

Text size

Cum bona siue mala sit nobis sors tribuenda
Ex propriis meritis, hiis magis hiisque minus,
Fit mundique status in tres diuisio partes,
Omnibus vnde viris stat quasi sortis opus,
Et modo per vicia quia sors magis astat iniqua,
Ponderet in causis quilibet acta suis:
In quocumque gradu sit homo, videatur in orbe
Que sibi sunt facta, sors cadit vnde rea.
Non ego personas culpabo, set increpo culpas,[341]
Quas in personis cernimus esse reas. 10
A me non ipso loquor hec, set que michi plebis
Vox dedit, et sortem plangit vbique malam:
Vt loquitur vulgus loquor, et scribendo loquelam[342]
Plango, quod est sanctus nullus vt ante status.
Quisque suum tangat pectus videatque sequenter
Si sit in hoc talis vnde quietus erit.[343]
Nescio quis purum se dicet, plebs quia tota
Clamat iam lesum quemlibet esse statum.
Culpa quidem lata, non culpa leuis, maculauit
Tempora cum causis, nos quoque nostra loca: 20
Nil generale tamen concludam sub speciali,
Nec gero propositum ledere quemque statum.
Nouimus esse status tres, sub quibus omnis in orbe
More suo viuit atque ministrat eis.
Non status in culpa reus est, set transgredientes
A virtute status, culpa repugnat eis.
Quod dicunt alii scribam, quia nolo quod vlli
Sumant istud opus de nouitate mea.
Qui culpat vicia virtutes laudat, vt inde
Stet magis ipse bonus in bonitate sua: 30
Vt patet oppositum nigris manifestius album,
Sic bona cum viciis sunt patefacta magis:
Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos,
Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus:
Vera negant pingi, quia vera relacio scribi
Debet, non blandi falsa loquela doli.
Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam
Ad cumulum fructus augeat ille deus:
Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis
Stillet detque deus que bona scribat homo: 40
Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt,
Digna ministret homo semina, grana deus.
Mole rei victus fateor succumbo, set ipsam
Spes michi promittit claudere fine bono:
Quod spes promittit, amor amplexatur, vtrique
Auxiliumque fides consiliumque facit;[344]
Suggerit, instigat, suadet, fructumque laboris
Spondet, et exclamat, ‘Incipe, fiet opus.’
Quo minor est sensus meus, adde tuum, deus, et da,
Oro, pios vultus ad mea vota tuos: 50
Vt nichil abrupte ~sibi pre~sumat stilus iste,
Da veniam cepto, te, deus, oro, meo.
Non ego sidereas affecto tangere sedes,
Scribere nec summi mistica quero poli;
Set magis, humana que vox communis ad extra
Plangit in hac terra, scribo moderna mala:
Vtilis aduerso quia confert tempore sermo,
Promere tendo mala iam bona verba die.[345]
Nulla Susurro queat imponere scandala, per que
Auris in auditu negligat ora libri: 60
Non malus interpres aliquam michi concitet iram,
Quid nisi transgressis dum loquar ipse reis.
Erigat, oro, pia tenuem manus ergo carectam,
Vt mea sincero currat in axe rota:
Scribentem iuuet ipse fauor minuatque laborem,
Cum magis in pauido pectore ~per~stat opus:
Omnia peruersas poterunt corrumpere mentes,
Stant tamen illa suis singula tuta locis:
Vt magis ipse queam, reliqui poterintque valere,[346]
Scit deus, ista mei vota laboris erunt. 70
Aspice, quique leges ex ipsis concipe verbis,
Hoc michi non odium scribere suadet opus.
Si liber iste suis mordebitur ex inimicis,
Hoc peto ne possint hunc lacerare tamen:
Vade, liber, seruos sub eo qui liberat omnes,
Nec mala possit iter rumpere lingua tuum;
Si, liber, ora queas transire per inuida liber,
Imponent alii scandala nulla tibi.
Non erit in dubio ~mea vox~ clamans, erit omnis
Namque fides huius maxima vocis homo. 80
Si michi tam sepe liquet excusacio facta,
Ignoscas, timeo naufragus omne fretum.
O sapiens, sine quo nichil est sapiencia mundi,
Cuius in obsequium me mea vota ferunt,
Te precor instanti da tempore, Criste, misertus,
Vt metra que pecii prompta parare queam;
Turgida deuitet, falsum mea penna recuset
Scribere, set scribat que modo vera videt.
In primis caueat ne fluctuet, immo decenter
Quod primo po~nit~ carmine seruet opus:[347] 90
Hic nichil offendat lectorem, sit nisi verum
Aut veri simile, quod mea scripta dabunt.
In te qui es verus mea sit sentencia vera,
Non ibi figmentum cernere possit homo:
Conueniatque rei verbum sensumque ministret,
Dulce sit et quicquam commoditatis habens:
Absit adulari, nec sit michi fabula blesa,
Nec michi laus meriti sit sine laude tua.
Da loquar vt vicium minuatur et ammodo virtus
Crescat, vt in mundo mundior extet homo: 100
Tu gressus dispone meos, tu pectus adauge,
Tu sensus aperi, tu plue verba michi;
Et quia sub trino mundi status ordine fertur,
Sub trina serie tu mea scripta foue.
Hiis tibi libatis nouus intro nauta profundum,
Sacrum pneuma rogans vt mea vela regas.

=Hic tractat qualiter status et ordo mundi in tribus consistit gradibus, sunt enim, vt dicit, Clerus, Milicies, et Agricultores, de quorum errore mundi infortunia nobis contingunt. Vnde primo videndum est de errore cleri precipue in ordine prelatorum, qui potenciores aliis existunt; et primo dicet de prelatis illis qui Cristi scolam dogmatizant et eius contrarium operantur.=

=Incipit liber tercius.=[348]

Cap^m. i.
Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes,
~Set de prelatis scribere tendo prius.~
~Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,~
~Vnus scismaticus, alter et ille bonus:~
~Francia scismaticum colit et statuit venerandum,~
~Anglia set rectam seruat vbique fidem.~
~Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis~
~Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.~
~Inter prelatos dum Cristi quero sequaces,~
~Regula nulla manet, que prius esse solet.~ 10
~Cristus erat~ pauper, ~illi~ cumulantur in auro;
Hic pacem dederat, hii ~modo~ bella ~mouent~:
~Cristus erat~ largus, hii sunt velut archa tenaces;
Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies:
~Cristus erat~ mitis, hii sunt ~tamen impetuosi~;
Hic humilis subiit, hii superesse volunt:
~Cristus erat miserans~, hii vindictamque sequntur;
Sustulit hic penas, hos timor inde fugat:
~Cristus erat~ virgo, ~sunt illi raro pudici~;
Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20
~Cristus erat~ verax, hii blandaque verba requirunt;
~Cristus erat~ iustus, hii nisi velle vident:
~Cristus erat~ constans, hii vento mobiliores;
Obstitit ipse malis, hii magis ~illa~ sinunt:
Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;
~Cristus aquam~ peciit, hii bona vina bibunt:

* * * * *

_As follows in_ CHGEDL,

*Cap^m. i.
Sunt Clerus, Miles, Cultor, tres trina gerentes;
Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit.
Quid sibi sit Clerus primo videamus, et ecce
Eius in exemplis iam stupet omnis humus.[349]
Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,
Vnus scismaticus, alter et ille bonus:
Francia scismaticum colit et statuit venerandum,
Anglia sed rectam seruat vbique fidem.
Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis
Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis. 10*
Delicias mundi negat omnis regula Cristi,
Sed modo prelati preuaricantur ibi.
Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro;
Hic humilis subiit, hii superesse volunt:
Cristus erat mitis, hos pompa superbit inanis;
Hic pacem dederat, hii modo bella ferunt:
Cristus erat miserans, hii vindictamque sequntur;
Mulcet eum pietas, hos mouet ira frequens:[350]
Cristus erat verax, hii blandaque verba requirunt;
Cristus erat iustus, hii nisi velle vident: 20*
Cristus erat constans, hii vento mobiliores;
Obstitit ille malis, hii mala stare sinunt:[351]
Cristus erat virgo, sunt illi raro pudici;
Hic bonus est pastor, hii sed ouile vorant:
Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;
Mollibus induti, nudus et ipse pedes:
Et que plus poterunt sibi fercula lauta parari,[352]
Ad festum Bachi dant holocausta quasi. 28*
Esca placens ventri, &c. _as_ 29 ff.

* * * * *

_As follows in_ TH₂,

**Cap^m. i.
Sunt clerus, miles, cultor, tres trina gerentes;[353]
Hic docet, hic pugnat, alter et arua colit.
Quid sibi sit clerus primo videamus, et ecce
De reliquis fugiens mundus adheret eis.[354]
Primo prelatos constat preferre sequendos,
Nam via doctorum tucior illa foret.
Morigeris verbis modo sunt quam plura docentes,
Facta tamen dictis dissona cerno suis.
Ipse Ihesus facere bene cepit, postque docere,
Set modo prelatis non manet ille modus. 10**
Ille fuit pauper, isti cumulantur in auro;
Hic pacem dederat, hii quoque bella ferunt:
Ille fuit largus, hii sunt velut archa tenaces;
Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies:
Ille fuit mitis, hii sunt magis igne furentes;
Hic humilis subiit, hii superesse volunt:
Ille misertus erat, hii vindictamque sequntur;
Sustulit hic penas, hos timor inde fugat:
Ille fuit virgo, vix vnus castus eorum;
Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant: 20**
Ille fuit verax, hii blandaque verba requirunt;
Ille fuit iustus, hii nisi velle vident:
Ille fuit constans, hii vento mobiliores;
Obstitit ipse malis, hii magis ipsa sinunt:[355]
Hii pleno stomacho laudant ieiunia Cristi;
Hic limpham peciit, hii bona vina bibunt: 26**
Et quotquot poterit &c., _as_ 27 ff.

* * * * *

Et quotquot poterit mens escas premeditari
Lautas, pro stomacho dant renouare suo.
Esca placens ventri, sic est et venter ad escas,
Vt Venus a latere stet bene pasta gule. 30
Respuit in monte sibi Cristus singula regna,
Hiis nisi mundana gloria sola placet.
Moribus assuetus olim simplex fuit, et nunc
Presul opes mores deputat esse suos.
Creuerunt set opes et opum furiosa cupido,
Et cum possideant plurima, plura petunt.
Sunt in lege dei nuper magis hii meditati,
Numen eis vultum prestitit vnde suum:
Nunc magis intrauit animos suspectus honorum,
Fit precium dignis, sunt neque cuncta satis. 40
In precio precium nunc est, dat census honores,
Omneque pauperies subdita crimen habet.
Cum loquitur diues, omnis tunc audiet auris,
Pauperis ore tamen nulla loquela valet:
Si careat censu, sensus nichil est sapienti,
Census in orbe modo sensibus ora premit.
Pauper erit stultus, loquitur licet ore Catonis;
Diues erit sapiens, nil licet ipse sciat:
Est in conspectu paupertas vilis eorum
Cuiuscumque viri, sit licet ipse bonus; 50
Sit licet et diues peruerse condicionis,
Horum iudiciis non erit ipse malus.
Nil artes, nil pacta fides, nil gracia lingue,
Nil fons ingenii, nil probitas, sine re:
Nullus inops sapiens; vbi res, ibi copia sensus;
Si sapiat pauper, nil nisi pauper erit.
Quem mundus reprobat, en nos reprobamus eundem,
Vtque perit pereat perdicionis opus;[356]
Nos set eum laude nostra dignum reputamus,
Copia quem mundi duxit ad orbis opes: 60
Et sic prelatis mundus prefertur ab intus,
Hiis tamen exterius fingitur ipse deus.
Laudamus veteres, nostris tamen vtimur annis,
Nec vetus in nobis regula seruat iter:
Non tunc iusticiam facinus mortale fugarat,
Que nunc ad superos rapta reliquit humum.
Felices anime mundum renuere, set intus
Cura domos superas scandere tota fuit;
Non venus aut vinum sublimia pectora fregit,
Que magis interius concupiere deum. 70
Plura videre potes modo set nouitatis ad instans,
Que procul a Cristi laude superba gerunt:
Nunc magis illesa seruant sua corpora leta,
Set non sunt ista gaudia nata fide:
Sufficit hiis sola ficte pietatis in vmbra,
Dicant pomposi, quam pius ordo dei.
Pro fidei meritis prelati tot paciuntur,
Vnde viros sanctos nos reputamus eos.

=Hic loquitur de prelatis illis qui carnalia appetentes vltra modum delicate viuunt.=

Cap^m. ii.
Permanet ecce status Thome, cessit tamen actus,
Normaque Martini deperit alma quasi; 80
Sic qui pastor erat, nunc Mercenarius extat,[357]
Quo fugiente lupus spergit vbique gregem.
Non caput in gladio iam vincit, nec valet arto
Vincere cilicio deliciosa caro:
Ollarum carnes preponit fercula, porros,
Gebas pro manna presul habere petit.[358]
Prodolor! en tales sinus ecclesie modo nutrit,
Qui pro diuinis terrea vana petunt.
Ollarum carnes carnalia facta figurant,
Que velut in cleri carne libido coquit. 90
Est carni cognata venus, iactancia, fastus,
Ambicio, liuor, crapula, rixa, dolus.
Ventre saginato veneris suspirat ad vsum
Carnis amica caro, carnea membra petens:
Et sic non poterunt virtutum tangere culmen,
Dum dominatur eis ventris iniqus amor.
Subuertunt Sodomam tumor, ocia, copia panis,
Impietasque tenax: presul, ad ista caue.
Set modo prelati dicant michi quicquid ad aures,
Lex tamen ex proprio velle gubernat eos: 100
Si mundo placeant carnique placencia reddant,
Ex anima virtus raro placebit eis.
Bachus adest festo patulo diffusus in auro,
Precellit calices maior honore ciphus;
Glorificans mensam non aurea vasa recondit,
Quo poterit vano vanus honore frui.
Aula patet cunctis oneratque cibaria mensas,
Indulgetque nimis potibus atque cibis:
Vestibus et facie longus nitet ordo clientum,
Ad domini nutus turba parata leues: 110
Sic modico ventri vastus vix sufficit orbis,
Atque ministrorum vocibus aula fremit.
Tantum diuitibus, aliis non festa parantur,
Nec valet in festo pauper habere locum;
Vanaque sic pietas stat victa cupidine ventris;
Dum sit honor nobis, nil reputatur onus.
Sicque famem Cristi presul laudare gulosus
Presumit, simile nec sibi quicquid agit;
Quicquid et ad vicium mare nutrit, terra vel aer,
Querit habetque sibi luxuriosa fames: 120
Esuriens anima maceratur, et ipsa voluptas
Carnis ad excessum crassat in ore gulam.
Sic epulis largis est pleno ventre beatus
Luce, set in scortis gaudia noctis habet;
Cumque genas bibulas Bachus rubefecerit ambas,
Erigit ex stimulis cornua ceca Venus:
Sic preclara viri virtus, sic vita beata
Deliciis pastus cum meretrice cubat.
Frigida nulla timet Acherontis, quem calefactum
Confouet incesti lectus amore sui; 130
Sicque voluptatum varia dulcedine gaudet,
Et desideriis seruit vbique suis;
Sicque ioco, venere, vino sompnoque beatus,
Expendit vite tempora vana sue.
Nescit perpetuo quod torrem nutriat igni
Corpus, quod tantis nutrit alitque modis.

=Hic loquitur de prelatis illis qui lucris terrenis inhiant, honore prelacie gaudent, et non vt prosint set vt presint, episcopatum desiderant.=

Cap^m. iii.
Nemo potest verus dominis seruire duobus,
Presul in officio fert tamen illa duo:
Eterni regis seruum se dicit, et ipse
Terreno regi seruit et astat ei: 140
Clauiger ethereus Petrus extitit, isteque poscit[359]
Claues thesauri regis habere sibi.
Sic est deuotus cupidus, mitisque superbus,
Celicus et qui plus sollicitatur humo:
Sic mundum sic et Cristum retinebit vtrumque,
Mundus amicicior, Cristus amicus, erit.
Inter eos, maior quis sit, lis sepe mouetur,
Set quis erit melior, questio nulla sonat:
Si tamen ad mundi visum facies bonitatis
Eminet, hoc raro viscera cordis habent. 150
Hoc deus esse pium statuit quodcunque iuuaret,
Nos tamen ad nocuas prouocat ira manus:
Vti iusticia volo, set conuertor in iram,
Principiumque bonum destruit ira sequens:
Carnem castigo, miseros sustento, set inde
Nascens furatur gloria vana bonum.
Istud fermentum mundane laudis et ire
Absque lucro meriti respuit ira dei:
In vicium virtus sic vertitur, vt sibi mundus
Gaudeat et Cristus transeat absque lucris. 160
Vt presul prosit dudum sic ordo petebat,
Set modo que presit mitra colenda placet.
Presulis ex precibus populo peccante solebat
Ira dei minui nec meminisse mali;
Nuncque manus Moyses non erigit in prece noster,
Nos Amalech ideo vexat in ense suo.
Moyse leuante manus Iosue victoria cedit,
Dumque remittit eas, victus ab hoste redit:
Sic pro plebe manu, lacrimis, prece, sidera pulsans
Presul ab instanti munit ab hoste suos; 170
Ac, si dormitet victus torpore sacerdos,
Subdita plebs viciis de leuitate cadit.
Quos habeat fructus suplex deuocio iusti,
In precibus Moysi quisque notare potest.
Qui bonus est pastor gregis ex pietate mouetur,
Et propriis humeris fert sibi pondus ouis;[360]
Qui licet inmunis sit ab omni labe, suorum
Membrorum culpas imputat ipse sibi.
Non in se Cristus crimen transisse fatetur,
Set reus in membris dicitur esse suis: 180
Non facit hic populum delinquere, set tamen eius
Suscepit culpas vt remoueret eas.
Nunc tamen, vt ~dicunt, est presul talis~ in orbe,
Qui docet hoc factum, nec tamen illud agit:
Nam qui de proprio se ledit crimine, raro
Efficitur curis hic aliena salus:
Non valet ille deo conferre salubria voto,
Ad mundi cultum qui dedit omne suum.
Presul in orbe gregem curare tenetur egentem,
Ipse videns maculas vngere debet eas: 190
Set si magnatos presul noscat maculatos,
Illos non audet vngere, namque timet.
Si reliqui peccent, quid ob hoc dum soluere possunt?[361]
Torquentur bursa sic reus atque rea:
Ipse gregis loculos mulget, trahit in tribulosque
Cause quo lana vulsa manebit ei.
Quod corpus peccat peccantis bursa relaxat:
Hec statuunt iura presulis ecce noua.
Sic iteranda modo venus affert lucra registro;
Dum patitur bursa, sunt residiua mala: 200
Dum loculus pregnat satis, impregnare licebit;
Dat partus loculi iura subacta tibi.
Sic timor et lucrum sunt qui peccata relaxant,
Sub quorum manibus omne recumbit opus:
Sic lucri causa presul mulcet sua iura,
Annuit et nostris fas adhibere malis:
Mammona sic nummi nobis dispensat iniqui,
Non tamen eternas prestat habere domos.
Nunc furit en Iudex, si luxuracio simplex
Fiat, et incestum nescit habere reum: 210
Si coheat laicus resolutus cum resoluta,
Clamat in ecclesia clerus et horret ea;
Clerus et in cohitu si peccet, nil reputatur,
Dum Iudex cause parsque sit ipse sue.
Sic modo dii gentis subuertunt cunctipotentis
Iura, que dant michi ius, sum magis vnde reus;
Sicque grauant alios duro sub pondere pressos,
Inque suis humeris quam leue fertur onus.
Vxor adulterio deprensa remittitur, in quo
Exemplum venie Cristus habere docet; 220
Tale tamen crimen non aurea bursa redemit,
Set contrita magis mens medicamen habet.
Non tamen est lacrima modo que delere valebit
Crimen, si bursa nesciat inde forum:
Bursa valet culpam, valet expurgareque penam,
Bursa valet quantum curia nostra valet.

=Hic loquitur de ~legibus eorum positiuis, que quamuis ad cultum anime necessarie non sunt, infinitas tamen constituciones quasi cotidie ad eorum lucrum nobis grauiter imponunt~.=[362]

Cap^m. iiii.
Num dat pre manibus sceleris veniam michi Cristus?
Non puto, set facto post miseretur eo:
Aut quod peccatum non est, numquid prohibendum[363]
Hoc Cristus statuit? talia nulla facit. 230
Nunc set, que Moysi neque lex prohibet neque Cristi,
Plurima decretis dant prohibenda nouis;
Set michi que statuunt hodie peccata, remittunt
Cras, sibi si dedero: de quibus ergo peto.
Aut est quod proprie res peccatum gerit in se,
Aut nisi sit vetita, non foret ipsa mala.
Est si peccatum, tunc cur, quam sit prius actum,
Prestat idem nummis posse licere meis?
Est si res licita, tunc cur sua lex positiua
Hanc fore dampnandam striccius artat eam? 240
Hoc de iusticia puto non venit, immo voluntas
Taliter vt fiat lucra petendo iubet:
Exequitur iuste rem iustam, qui bene causas
Non zelo nummi iudicat, immo dei.
Legibus ecclesie quicquid sit in orbe ligatum
Ex iusta causa, credo ligare decet:
Set nichil iniustum deus accipit, vnde nec alter
Affirmare potest quod deus ipse negat.
Alcius ecce Simon temptat renouare volatum,
Ne cadat ipse nouo plura timere potest. 250
Non laqueare venit iter humanum pius ille
Cristus, set planam dirigit ipse viam;
Nos tamen ex plano componimus aspera, durum
Ex molli, que scelus pro pietate damus.
Lex etenim Cristi fuit hec quam gracia mulcet,
Nostra set ex penis lex positiua riget.
Lex Cristi simplex sub paucis condita verbis
Clauditur, vnde iugum suaue ministrat onus:[364]
Infinita tamen legis sentencia nostre
Aggravat, et finem vix habet ipsa suum. 260
Libera lex Cristi satis est, fit legeque nostra
Absque lucro gratis gracia nulla viris.
Omne fit ex causa; sic est quod lex positiua,
Quam fundat clerus, grande figurat opus.
In quanto volucres petit auceps carpere plures,
Vult tanto laqueos amplificare suos:
In quanto leges auget clerus positiuas,
Fit magis hiis stricta gentis in orbe via:
Cum magis in stricto gradimur, cicius pede lapso
Sternimur, et clero subpeditamur eo: 270
Cum sibi plus mundum teneat clerusque subactum,
Tum magis ecclesia gestat in orbe ~lucra~:
Dum magis est clerus diues, magis inde superbus[365]
Astat, et ex velle dat sua iura fore.
Sol notat ecclesiam, Sinagogam luna figurat,
Set modo custodes ista nec illa ferunt:
Sunt qui nec legis veteris precepta reseruant,
Nec que Cristus eis addidit ipse noua.
Nuper erat firmus presul sine crimine sanctus,
Vtilis in populo, dignior ante deum; 280
Set modo si mundum poterit complectere vanum,
Est sibi nil populi laus vel ab ore dei.

=Hic loquitur de prelatis qui bona mundi temporalia possidentes spiritualia omittunt.=

Cap^m. v.
Hec vox angelica, que nuper in ethere Romam
Terruit, en nostro iam patet orbe nouo.
Tempore Siluestri, dum Constantinus eidem
Contulit ecclesie terrea dona sue,
‘Virus in ecclesia seritur nunc,’ angelus inquit,
‘Terrea dum mundi fit domus ipsa dei.’
Sic fuit vt dixit, postquam possessio creuit
In proprium cleri, virus adhesit ei: 290
Sic reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
Vtile sollicitis computat ipse viis.
Ecclesie iura sibi nil sunt, dummodo castra
Curant cum ~terris~ amplificare suis.
Esuriunt mundum semper, set in ordine solum
Nomen ab ecclesiis sufficit illud eis.
Ordinis angelici fertur quod sunt dominati
Atque potestates, sic et in orbe vides;
Nam quia clerus ibi nequit ipsis assimilari,
Ferre gerarchiam dat sibi terra suam:[366] 300
Sic quia prelatus dubitat quid carpere celis,
Huius vult mundi certus honore frui.
Dixit Pilato Cristus, quod in hoc sibi mundo
Non fuerat regnum: iam neque presul eum
Consequitur, set ei contraria sumere cuncti
Regna volunt, et in hiis bella mouere viris.
Pro fidei causis nolunt dare bella paganis,
Solum nec verba pandere lege sacra;
Set pro terrenis si contradixerit ipsis
Saltem Cristicola, dant ibi bella fera. 310
Sic quia mundana sine Cristo iam capit arma
Clerus in ecclesia, iure carebit ea.
‘Cognoscetis eos,’ Cristus, ‘de fructibus horum,’
Dicit, et est illa regula vera satis.
Quomodocumque suam clerus legem positiuam
Laruat, erit testis cultus ad acta foris.
Egros vmbra Petri sanauit, lux neque nostra
Nec vox nec votum ferre meretur opem.
Subdita decurrit pedibus super equora siccis
Petrus, iam nostram mergit et vnda fidem. 320
Qui nos prosequitur, Cristi de lege iubemur
Illum per nostras rectificare preces;
Nos tamen absque deo de iure nouo positiuo
Vindictam gladii ferre monemus ibi.
Sic hos destruimus quos edificare tenemur,
Perdimus et Cristi quod tulit ipse lucri.
‘Sit michi vindicta,’ deus inquit, set quia papa
Est deus in terris, vindicat ipse prius.

=Hic loquitur qualiter Cristus pacem suis discipulis dedit et reliquit: dicit tamen[367] quod modo propter bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus suis positiuis instituunt et prosequntur.=

Cap^m. vi.
Ante sue mortis tempus dedit atque reliquit
Pacem discipulis Cristus habere suis; 330
Et quia tunc solum cupiebant nil nisi Cristum,
In Cristi pace cuncta tulere pie.
Set quia nunc mundum cupiunt tantummodo vanum,
Que sibi sunt mundus bella ministrat eis;
Et quia belligeram ducit clerus modo vitam,
Auctor eos pacis non iuuat ipse deus.
Dixerat ad Petrum Cristus, ‘Quicumque virorum
Percutit in gladio, fine peribit eo’:
Nec poterit falli fateor sentencia Cristi,
Quamuis sit cleri mortifer ensis ibi. 340
Percuciunt ense; si quisque repercutit, inde
Dampnat eum libri lex positiua noui.
Predicat en Petrus, set pugnat papa modernus,
Hic animas, alius querit auarus opes:
Hic fuit occisus pro iure dei, tamen alter
Occidit, neque ius sic habet ipse deus:
Simplicitate fidem non viribus excitat vnus,
Alter et in pompis prouocat arma magis.
Vult Deus vt non sit temeraria nostra querela,
Set mala que patimur vindicet illa deus: 350
Hostiles acies inimicaque vinximus ora,[368]
Cum vindex nostras nesciat ira vias.
Mollibus in rebus non se probat accio Cristi,
Tempore set duro se probat alta fides:
Militat in Cristo pia que pacientia tristi
Materiam vere tempore laudis habet.
Cristus erat paciens, probra dum tulit omnia, set nos
De facto minimo commouet ira modo.
Omne vigebat opus, dum cleri nobiliores
Cuncta sub arbitrio deseruere dei; 360
Ipsa vetus pietas plantare fidem dabat, et nunc
Extirpat vindex ira superba patrum.
‘Non gladius saluat, et qui sperabit in arcu
Non saluatur eo,’ testificante Dauid:
Set nos Dauiticam variamus tradicionem,
Dumque sacerdotis sit gladiata manus.
Archa vetus Moysi valuit, nobisque valebit
Arcus qui populum tensus in orbe ferit.
In celo posuit deus arcum, sit quod ibidem
Federis in signum pacis ad omne genus; 370
Nos tamen in terris nostrum dum tendimus arcum,
Pacis in exilium signa cruoris habet.
Adiuuet ipse deus quos vult, set noster in armis
Saluus erit clerus militis acta tenens.
[Sidenote:[369]Nota hic[370] de bello Cleri tempore Regis
Ricardi in Flandria, quia tunc non solum seculares set eciam
regulares presbiteri in guerris[371] ibidem mortalibus quasi
Laici spoliantes[372] insisterunt.]
Criste, tua forti Sathanam virtute ligasti,
Quem nos de clero soluimus ecce nouo;
Ipse solutus enim soluit quoscumque ligatos,
Quo sua vota deo soluere nemo venit.
Abbatem monachus nescit, nec claustra priorem[373]
Ordinis in forma iam retinere queunt; 380
A dextro latere meretricem dumque sacerdos
Et gladium leua promptus ad arma tenet.
Quis tali melius est consignatus in orbe,
Forcior armatus, vt bene bella ferat?
Tempore quo cohitum natura mouet, pecus omne
Prouocat ex facili bella furore suo:
Set si causa sit hec, sumat qua presbiter arma,
Longior a pace pugna perhennis erit.
Militis officium non aris thurificare
Est, neque presbiteri publica bella sequi. 390
Si valet in bello clerus sibi ferre triumphum,
Ammodo quid validi militis acta valent?
Quem decet orare clerum pugnare videmus,
Curam de bellis, non animabus habent.
Quid si vulneribus superaddat homo tibi vulnus,
Num dici medicus debeat ipse tuus?
Num decet aut medicum morbo superaddere morbum,
Quo fugit interius longius ipsa salus?
Hoc experta docet natura, quod omnis in orbe
Qua magis infirmor, est medicina mala. 400
Quos reperare decet pacem, si bella frequentent,[374]
Nescio quo pacis tutus inire viam.
Dicitur vt fortuna rei de fine notatur,
Rebus et in dubiis exitus acta probat:
Qualis erit finis, seu que fortuna sequetur
In cleri bellis scit magis ipse deus.

=Hic loquitur qualiter clerus in amore dei et proximi deberet pius et paciens existere et non bellicosus.=

Cap^m. vii.
Semper in aduersis est virtus maior, et ecce
Lumen in obscuro clarius esse solet.
Nobile vincendi genus est paciencia; vincit
Qui patitur; si vis vincere, disce pati. 410
Armiger ipse tuus et signifer est tibi Cristus,
Si simplex fueris et pacienter agas.
Ense manu, iaculis, aliis pugnare iubetur,
Nos pugnare fide, spe, pietate decet.
In seruum domini nichil hostis iuris habebit,
Ordine seruato causa fauebit ei:
Sic cum doctrinis fueris completus honestis,
Tunc hostes poteris inde fugare tuos.
Vt sis sublimis meritis accinctus in hostes,
Scripture iaculis hostica tela fugas. 420
Pro nobis pugnet Ysaïas cum Ieremia,
Cum Daniele Iohel, cum Samuele Dauid;
Lex euangelii, vox Pauli, sermo prophete,
Tres michi sunt testes, nostra stat vnde salus.
Cogitat ecce Dauid domino fundare, set audit
A domino, templum, ‘Non fabricator eris:
Es vir sanguineus, ideo dignum michi templum
Sanguine fedatus tu fabricare nequis.’
Sanguinis effusor, amplectens crimina mundi,
Ex bellis templum non valet esse dei: 430
Ecclesie sancte talis non erigit edem,
Nec sacre fidei collocat ipse domum.
Est nam mors odium, sicut scriptura fatetur;
Qui fratres odit est homicida sui:
Quomodo nos igitur, plebis de sanguine tincti,
Altaris famuli possumus esse dei?
Peccantis Cristus vult vitam, nec moriatur,
Set conuertatur, viuat vt ipse deo:
Et nos pro mundi rebus iugulamus in ense,
Quos Cristi sanguis viuere fecit, eos. 440
Quas statuit Cristus leges fuerant pietatis,
Nec peciit mundi quid nisi corda sibi;
Non cordis carnem, set quam dileccio mentem
Prestat, et has leges vendicat esse suas:
Nos tamen econtra cum sanguine carnea corda
Poscimus, vt nostra sit magis ira fera.
Nescio si mundum sub guerra vincere tali
Possumus; hoc reputo, displicet illa deo:
Namque malignantis deus ecclesiam magis odit,
Subque manu tali prospera nulla sinit. 450
Virtutem dat eis, qui mundum vincere norunt,
Ipsa fides Cristi fratris et intus amor.
Fratris amor pacem confirmat, federa seruat,
Stringit amicicias continuatque fidem:[375]
Fratris amor nescit aliena sitire, nec vmquam
Que sua sunt querit, nec scit habere suum:
Fratris amor ledi non vult nec ledere querit,
Nec queritur, nec dat vnde queratur homo.
Augens merorem male vindicat ipse dolorem,
Dum pugnat clerus obstat et ipse deus: 460
Nam mundanus amor premit omni tempore quosque,
Set diuina manus seruat ab hoste suos.[376]
Prima dei timor est sapiencia, prima salutis
Est via, lux prima premia prima parans:
Federe perpetuo timor amplexatur amorem,
Quem sibi consimili federe iungit amor.
Vna nequit virtus alia virtute carere,
Nam timor est et amor connumeratus idem:
Est pater, hinc amor est; est iudex, inde timetur;
Et timor hic et amor comoda multa ferunt. 470
Non timor est serui set nati, suppliciumque
Non parit, immo parat premia magna viro.
Omnis amans Cristum timet illum; qui timet ipse
Non facit excessum, prouocet vnde ~deum~:
Hic amor inspirat hominem discernere celum,
Iudicat et mundi gaudia vana fore.
Est igitur mirum, modo quod discordia cleri
Non se pacificat huius amoris ope.
Litera sacra docet, virtus quod amor placet omnis,
Et non mundanus ambiciosus honor; 480
Namque suos mundus dilectores magis arcet,
Et minus in fine commoditatis habent.
In veteri lege nullas habuere Leuite
Terras, nec mundus sollicitauit eos;
Immo deo soli plebis pro pace vacare
Est et non alia sollicitudo sua.
Non est ergo bonum mundanas sumere guerras,
Cum deus est mitis et bona pacis amat.

=Hic tractat eciam qualiter non decet prelatos contra populum Cristianum ex impaciencia aliqualiter bella mouere; set tantum ex precibus, deo mediante, absque ire impetu omnem mundi deuincant[377] maliciam.=

Cap^m. viii.
Inuoluens mentem meditando me stupor angit,
Cristi doctrina quam pietosa fuit; 490
Omne quod est pacis instruxit regula Cristi,
Quicquid et est belli nostra cupido mouet.
Ponit et opponit racio michi de racione,
Qualiter ex clero bellicus vnus erit.
Plures sunt cause, quod non ita fiat, et inde
Cristus in exemplum plurima verba docet:
Et si pro mundo fiat, sapiencia mundi
Arguit econtra, si videatur opus:
Nam dum pacifici fuerant nec honoris auari,
Omnis tunc requies glorificabat eos. 500
Si mundana decet mundanos bellica pugna,
Longius a clero sit tamen ille furor:
Que prosunt aliis, aliis nocuisse probantur,
~Quod~ facit hunc stare, corruet alter eo:
Non bene conueniunt laicis misteria cleri,
Nec clero laici conuenit arma sequi.
Bella gerant alii, regat et paciencia clerum,
Quique tubis resonant, nos tacuisse decet.
Quo leuius cessit cuiquam victoria belli,
Victoris tanto gloria maior erit. 510
Non hiis, qui poterunt ex verbo cuncta ligare,
Expedit vt ponant quomodocumque manus:
Non opus est armis, vbi vox benedicta triumphat;
Qui vincit precibus, est sibi guerra nichil:
Quem deus in tanto promouit munere clerum,
Sollempnes satis est voce mouere preces.[378]
Qui sibi vult pacem, paciens in pace quiescat;
Non grauat hunc mundus quem iuuat ipse deus:
Quo casu queris, tibi respondere tenebor:
Qui bellator erit, bella parantur ei. 520
O quam perduros habet impaciencia fines,
Vnde solet preceps exitus esse grauis.
Impetus, vt memini, grauis est deformiter illis,
Quos sine iure dei propria iura regunt;
Stultaque multociens nocuit vexacio stulto,
Qui proprio capiti fine refundit onus:
Cumque suas vires quis vult preponere Cristi
Viribus, et bellum vincere credit eis,
Tanto debilior erit, et cum sic superare
Se putat, en victus subditur ille prius. 530
Vult implere viam Balaam, set trita flagellis
Et diuina videns tardat asella viam:
Quod sibi sic hominis habet impetuosa voluntas,
Denegat effectus commoditatis opus.
Quam variis vicibus humane res variantur,
Hoc docet expertus finis vbique rei:[379]
Quam minima causa magnum discrimen oriri
Possit, ab effectu res manifesta docet.
Rebus in aduersis opus est moderamine multo,
Nec decet in grauibus precipitare gradum: 540
Micius in duris sapiens Cato mandat agendum,
Nam nimis accelerans tardius acta facit:
Rebus in ambiguis quociens fortuna laborat,
Plus faciet paciens quam furor ille potest.
Talia rite docet, aliis dum predicat, ecce
Clerus, et econtra sic quasi cecus agit.[380]
Turpia doctorem fedant, cui culpa repugnat,
Nec sibi quid longo tempore laudis erit.
Nos nisi prosperitas nichil excusare valebit,
Quam constat nimiam nos tenuisse diu: 550
Extitit in letis minor et sollercia nobis,
Cernere nec cecos nostra cupido sinit.
Copia multociens hominem defraudat inanem,
Atque magis plenum causat habere famem.
Quam fuerat requies nuper sine crimine clero
Dulcis, amara modo sollicitudo docet.
Casibus in letis magis est metuenda voluptas,
Sepius in vicium que vaga corda ruit:
Casibus in letis quam sit vicina ruina,
Et lapsus facilis, nemo videre potest. 560
Non reputet modicum modico contenta voluntas,[381]
Res de postfacto que fuit ante docet:
Nec magnum reputet quisquam, quin tempore quouis
Fortuito casu perdere possit idem.
Discant precipites et quos mora nulla retardat,
Ne nimis accelerent in sua dampna manus:
Hoc docet in clero magis experiencia facti,
Quod mundana nichil cura valoris habet.
Est homo iumentis similis, qui fulget honore
Vanus, et ignorat quid sit honoris onus. 570
Est honor ille deo, puto, quando superbia mentem
Non grauat, immo dei debita iura tenet.
‘Qui mecum non est, hic contra me reputatur,
Collector sine me spersor inanis erit’:
Hec sunt verba dei, cuius de pondere legis
Addit vel minuit lex positiua nichil.

=Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales vsurpare sibi regimen in spiritualibus, ita non decet[382] cleri prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que mundi superbia et auaricia inducunt.=

Cap^m. ix.
Anulus et baculus sunt ius papale sequentes,
Quos velut in signum spirituale tenet;
Cesaris et ceptrum mundi sibi signat honorem,[383]
Quo quasi mundane res famulantur ei. 580
Papa colens animas has dampnat viuificatque,
Corpora set Cesar subdita iure regit.
Non licet vt Cesar animas torquere valebit,
Nec de posse suo res tenet illa sibi;
Nec decet ex guerris hominum quod papa fatiget
Corpora, namque sibi non tenet illud opus:
Quisque suum faciat factum, pro quo venit ille,
Saltem qui pondus tam capitale gerit.
Qui tenet hic animas sub cura, celsior extat,
Et gradus anterior glorificabit eum. 590
Quicquid agit papa, licet, vt status ille fatetur,
Errat persona, non status ille tamen:
Nam sacer ille status mundum transcendit, et eius
Celorum claues dextera palma gerit.
Hinc aperitque polum, tetram quoque claudit abissum,[384]
Que super aut subtus sunt, sua iura colunt;
Quod ligat est firmum, quod soluit eritque solutum,
Posse suum nostris sic animabus habet.
Cesaris hec que sunt, lex vt reddantur eidem
Vult, et vt illa dei sint tribuenda deo. 600
Cesaris est vt ei caput inclines, animamque
Pape, sic proprium reddis vtrique suum:
Cesar habere statum pape nequit, aut sibi papa
Cesaris imperium non propriare potest.
Cesaris hoc non est vt spiritualia temptet,
Nec decet vt papa Cesaris arma gerat:
Papa suum teneat Cesarque suum, quod vtrique
Iura coequata stent racione rata.
Si sibi presumat Cesar papalia iura,
Hoc non papa sinit, immo resistit ei: 610
Ergo quid est bellum pape quod Cesaris extat?
Nam deus ecclesie pacis amator erat.
Set quia papa suis mundum scrutatur in armis,
Inueniet similem quem petit inde modum:
Opponis mundo, mundus respondet, et illam
Quam sibi preponis rem dabit ipse tibi.
Quos prius ecclesia fundauerat ipsa fideles,[385]
Nunc magis impaciens dura per arma necat.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubie nauita puppis amat: 620
Cristus amat pacem, pax vendicat et sibi clerum,
Clerus et ergo suos debet habere pios.
Turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
Turpe laborantem deseruisse ratem;
Turpius est Cristi pro mundo iura fugare,
Qui statuunt bellum pacis adesse loco.
Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat,
Bella gerunt reprobis horridiora Gethis.
Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum,
Si non quod proprio clerus in ense ferat: 630
Quicquid agant laici, minus excusare valebo
Clerum, quem Cristi regula pacis habet.
Set bona que mundi fugitiua sunt velut vmbra,[386]
Postposito Cristo, bella nephanda mouent.
Quicquid in humanis sit spiritualiter actum,
Clerus in officio clamat habere suo:
Est et mundanis que maior gloria rebus,
Vendicat hoc gladii proprietate sui.
Sic modo fert clerus geminas quibus euolat alas,
Illa tamen mundi plus placet ala sibi. 640
Sic piper vrtice mordacis semina miscent,[387]
Dum clerus mundi sponsus adheret ei;
Dumque tumens mundo clerus se miscet auaro,
Quo doleat populus, fit magis egra salus.
Non satis est illis populum vexare quietum,
Set magnum bello sollicitare deum.
Est ‘Non occides’ scriptum, set in orbe manentem
Preualet hoc certum nullus habere locum.
Est vbi dic ergo ius nostrum, nonne caducis
Talibus in rebus quas retinere nequis? 650
Linea natalis matris de iure fatetur
Heredem Cristum, qua fuit ortus, humi:
Si quid in hoc mundo nobis proprium magis esset,
Pars foret hoc Cristi que titulatur ei:
Hanc tenet intrusor modo set paganus, ab illa
Thesauris nostris nulla tributa feret.
Nos neque personas neque res repetendo mouemus
Bella viris istis, lex ibi nostra silet:
Non ibi bulla monet, ibi nec sentencia lata
Aggrauat, aut gladius prelia noster agit: 660
Que sua sunt Cristus ibi, si vult, vendicet ipse,
Proque sua bellum proprietate ferat.
Nos ita longinquis non frangimus ocia guerris,
It neque pro Cristi dote legatus ibi;
Set magis in fratres, signat quos vnda renatos,
Pro mundi rebus publica bella damus.
Mandatum Cristi clerus quod predicet extat,
Et sibi sic lucrum spirituale gerat;
Non lego quod mundi pro lucro clerus ad arma
Procedat, set ibi parcat amore dei. 670
Sermo tamen cleri paganos nescit, vt illos
Conuertat, nec eo se iuuat ipse lucro:
Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes,
Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet.
Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat,
Torpet et improprie quo foret ipse vigil;
Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, ~illa~
Mundi terrena propriat ipse sua:
Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans
Dispropriat clerus, que dedit acta deus. 680
Venit enim princeps huius mundi, famulatum
Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum.
Cristi pauperiem mens nostra perhorret auara,
Ocia ne nostri corporis ipsa premat;
Nec sua cor mulcet humilis paciencia nostrum,[388]
Hoc etenim nostra pompa superba negat:
Nullus nos cinget nisi libera nostra voluntas,
Cuius habet tenera ducere frena caro.
Conditor est iuris qui spernere iura videtur,
Nec tenet ipse vias, quas docet esse suas; 690
Crimina condempnat qui crimine primus habetur,
Corripiens alios deteriora facit.
Ipse suas maculas, qui noscere vult aliorum,
Noscat, et emendet que sua culpa parat:
Qui claues Petri gestaret vt ostia celi
Panderet, illa viris claudit in orbe prius.
Cum magis hoc penso, magis obstupefactus in illo
Sum, nam lux quicquid predicat vmbra fugat:
Vnius gustus infecit milia multa,
Commaculantur eo cuncta sapore malo. 700
Sublimo residens dux prima superbia curru,
Multa minans vultu, lumine, voce, manu:
Subsequitur liuor, turba comitatus acerba,
Pallida res, atra pestis, amara lues;
Que solet et pietas peccata remittere vindex,
Extat auaricia lucra caduca petens.
Quam grauis est pestis, quam triste superbia nomen,
Radix peccati, fons et origo mali!
Fons fuit hec sceleris, tocius causa doloris,
Virtutum morbus, saltus ad yma cadens, 710
Hospes auaricie, paupertas prodiga, fraudis
Principium, fallax sensus, iniqus amor,
Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica,
Perfida mens, racio deuia, vanus honor.
Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo,
Heres et baratri primus habetur ibi:
Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne
Conficit, et caude par facit esse sue.
Hoc caput est rerum viciis seruire coactum,
Liber homo didicit hoc graue ferre iugum; 720
Non illud domini, quod dicitur esse suaue,
Immo quod imposuit invidus hostis ei;
Non quo libertas perquiritur illa salutis,
Set quod seruili condicione premit.
Fabrica prima, decus primum, primatis honore
Preditus, est prime perdicionis opus.
Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine:
Elate mentis motus origo fuit.
O mens elata, presumpcio dira, superni
Regis habere locum, iudicis esse parem, 730
Equarique suo factori, non imitari,
Equiperare deum nec bonitate sequi!
Expedit exemplis vt talibus euacuetur
Fastus, et ex humili corde paretur opus.
Incertum dimitte, tene certum, quia Cristi
Actus erat pacis, bella nec vlla mouet.
Si caput ecclesie delinquat ab ordine sacro,
Ecce nephas capitis membra nephanda parat.

Ordo sacerdotum pro Cristi nomine guerras
Non dedit, immo pati cum pietate solet. 740
Fustibus hii torti quemquam torquere recusant,
Cunctaque sic vincunt, dum pacienter agunt;
Inque bono vicere malum, quia Cristus eorum
Dux fuit, et iustis iusta petita dabat.
Quesiuit precibus bona spiritualia Petrus,
Vicit et egregie sic sua bella prece:
Hec fuit excelsi dextre victoria, cuius
Viribus efficitur quicquid adesse cupit.
Omnia namque pie moderatur, et omnia iusto
Pondere perpendit, dum sua vota dedit: 750
Sic qui prospiceret Cristi meditans pietatem,
Non tumidus fieret nec leuitate fluens.
Non fuit argentum sibi dixit Petrus et aurum,
Set preciosa magis dat sibi dona deus:
Dixerat hic claudo quod surgat, surgit et ille,
Ambulet et vadat, vadit et ipse statim.
Nunc quid erit nobis? nam si vir postulet omnis
Vt sic curemus, absque salute sumus.
Non habet elatus animus, quo digna precetur,
Molle cor; ad timidas dat deus immo preces. 760
Qui fuerat dulcis salibus viciatur amaris,
Floriger et veris floribus extat inops.
Auro magnifici sumus et virtutis egeni,
Nam que sunt auri duximus illa sequi:
Aurum si quis habet, satis ipsum constat habere,
Est et in hoc mundo sic benedictus homo.
Influit in cleri totus quasi mundus hiatum,
Inque suas fauces aurea queque vorat:
Vt tamen inde iuuet inopes, non paruula gutta
Refluit, immo tenax propriat omne sibi. 770
Se dedit in precium Cristus pro munere plebi,
Nos tamen ingrati nostra negamus ei.
O caput ecclesie, reminiscere tempora Cristi,
Si dedit exemplis talia sicut agis.
Ipse redemit oues, a morteque viuificauit,
Quas pietatis inops tu cruciando necas.
Precipit ipse, vices per septem septuagenas
Dimittat Petrus, parcat et ipse reis;
Tu tamen ad primam gladio cum vindice culpam
Percutis, et nullo parcis amore viro. 780
Ecce Rachel plorat nec habet solamina tristis,
Dum genus ex proprio ventre reliquit eam.
O genus electum, gens sancta, quid est quod auara
Scandala iudiciis ponis in orbe tuis?
Prodolor! ecclesie bona, que debentur egenis,
Dissipat in bellis qui dominatur eis.
Prodolor! a clero, pietatis iure remoto,
Cauda fit ecclesie qui solet esse caput;
Fitque salus morbus, fit vitaque mors, releuamen
Lapsus, lex error, hostis et ipse pater. 790

=Hic querit quod, exquo prelati scribunt et docent ea que sunt pacis, quomodo in contrarium[389] ea que sunt belli procurant et operantur. Ad quam tamen questionem ipse subsequenter respondet.=

Cap^m. x.
In libris cleri Rome sic scribere vidi:
‘Vt melius viuas, hec mea scripta legas.
Vis seruire deo, vis noscere qualia querit?
Hec lege, tuncque scies qualiter illud erit.
Dilige mente deum, pete, crede, stude reuereri:’
Teste libro cleri, sic iubet ipse geri.
‘Est quia vita breuis, fuge luxus corporis omnes,
Preponens anime celica dona tue:
Iusticiam serua, tua sit lex omnibus equa;
Hoc facias alii, quod cupis ipse tibi: 800
Ex toto corde dominum tu dilige, tota
Ex animaque simul sit tibi fratris amor:
Gignit nempe dei dileccio fratris amorem,
Et diuinus amor fratris amore viget.
Munera fer miseris, que Cristo ferre teneris,
Arma quibus noceas, bella nec vlla geras:
Sis pius et paciens, tua sitque modestia cunctis
Exemplum pacis, duret vt illa magis.’
Hec ita cum legi, confestim me stupor vrget,
Qualiter in clero bella videre queo: 810
Querere sic volui de clero, quis foret ille;
Qui michi responsum de racione daret.
Questio mota fuit, qua sumpta clericus vnus
Astat et oppositis prompserat ista meis;
Supponens primis quod ei sit culmen honoris
Pontificis summi, talia dixit ibi.
‘Diuidit imperium terrena potencia mecum,
Iureque celicolo subdita regna colo;
Set quia terra prope nos est celumque remotum,
Que magis est nobis terra propinqua placet. 820
Aula michi grandis, sublimis et arte decora,
Nobilis est thalamus, mollis et ipse thorus:
Vt placeant ori que postulo, de meliori
Fercula lauta cibo sunt michi, vina bibo:
Ex auium genere, de piscibus omne salubre,
Vt magis est placitum, dant michi ferre cibum:
Singula que genera vini dat potibus vua
Optineo, quod in hiis sit michi nulla sitis.
Sunt michi carmina consona, timpana, letaque musa,
Histrio dat variis cantica plena iocis: 830
Que mare, terra parit, meliora vel aera format,
Sunt michi prompta foro, sicut habere volo.
Est michi vinea, sunt viridaria fonte reclusa,
Que peto de mundo cuncta tenere queo:
Est michi fecundus dotalibus ortus in agris,
Pompaque castrorum, summus et vrbis honor:
Silua feras, volucres aer suscepit habendas,
Et mare quam vario pisce repleuit aquas.
Set loca non tantum nobis, nec et illa creata
Sufficiunt, auri sint nisi dona ~lucri~.[390] 840
‘Ecce fores large, quas seruat ianitor arte,
Sic vt in has pauper nullus habebit iter:
Curia quos reprobat isto sermone repellit,
“State foras, vacui, flebitis ante fores.”
Que non dona manum presentat ianitor illam
Excludat, nostras nec sciat ipsa vias:
Qui tamen occulto cupit vt sit noster amicus,
Aurum det, sine quo victima nulla placet:
Que manus est plena, magis inuitabitur illa,
Stet foris et vacua, nec veneretur ita. 850
Omnia soluo, ligo, summo diademate regno,
Orbis ego dominus: quid michi velle magis?
Me dominum clamat, me viuens omnis adorat,
Omne solum calco sic deus alter ego.
Est thronus excelsus, quo possumus omnibus vna
Et benedicta manu, sic maledicta dare:
Sicque potestate nostra reuerenter vbique
Magnus in ecclesia, maior in orbe sumus.
‘Dicimus, et facta iam sunt, mandamus, et ecce
Accrescunt subiti dona creata lucri. 860
Que Cristus renuit suscepimus omnia regna
Mundi, que dominans gloria vana dedit:
Sic exaltati de terra traximus ad nos
Omnia deliciis amplificata magis.
Sic status assumptus quales sumus approbat, vt nos
Ocia plectentes qui cruciamus humum.
Suaue iugum, leue Cristus onus nobis dedit, et nos
Pondera que mundi sunt grauiora damus:
Iura damus populis, set nos non lege tenemur,
Que michi lex placuit iuris habebit onus. 870
Iudiciis hominum non stat quod pecco per orbem,
Sic michi cuncta licent, que magis acta placent;
Et si mundus in hiis fiat michi forte rebellis,
Est mea de guerris forcior ecce manus.
Hiis quoque de causis respondeo papa, quod omnes
Per mea terrigenos bella retrudo viros.
‘Inter discipulos fuerat discordia facta,
Norma set infantis pacificauit opus:
Nos tamen ad veram nullo moderamine pacem
Flectere quis poterit, hoc neque pompa sinit. 880
In cruce confixus patitur sua funera Cristus,
Et fuit illa viris passio vera salus:
Omnibus exemplum fuit hec paciencia Cristi,
Alterutrum socii simus vt inde pii.
Nos tamen in signum vindicte ponimus illam,
Plebis et in mortem ferre iubemus eam:
Sicque pium signum diuertimus a pietate,
Que fuit et vita, nunc noua pestis erit.
Sic modo sunt mortis nuper vexilla salutis,
Que tulit et pacem crux modo bella gerit: 890
Sicque crucem domini baiulamus, mente set vlla
Non sequimur dominum, qua tulit ipse crucem.
Quod nequit hoc virtus, supplebunt ammodo vires,
Non mos set mortis pugna parabit iter:
Nostra sinistra teret quicquid fundauerat olim
Dextra, que sic humilis non parit oua fides.
Quam collegerunt alii dispergere messem
Tendimus, et feritas nostra vorabit humum:
Vinea sic domini nostros inculta labores
Non habet, estque magis bellica facta manus: 900
Sic magis, extrahere quem de pietate tenemur,
Sternimus in puteum de feritate bouem.
‘Quod tulerat Petrus lucrum Iudea fatetur,
Quas tulit et Paulus gens manifestat opes:
Nos neque cum vacuis manibus veniemus in auro,
Quod tamen est lucrum spirituale nichil.
Postera quicquid agat etas, iam nulla veremur
Crimina, dum mundus noster amicus erit:
Vt sit enim nomen nostrum nomen super omne,
Est vbi rarus honor, pugna iuuabit opus. 910
Ense peribit homo iuxta leges Machometi,
Eius qui nomen spernit habere sacrum:
Nos ita decretum iam ponimus ense volutum,
Nomen vt hinc nostrum presit in omne solum.
Cesaris imperio qui contradicit, amicus
Eius in hoc mundo non reputatur homo:
Sic homo, qui nomen nostrum non preficit altum,
Filius est mortis, ensis in ore reus.
‘Mittere sic gladium non pacem venimus orbi,
Et noua iam facimus omnia, dampna tamen. 920
Sic caput in membra iam seuit, et aggrauat illos,
Quos minus officio lederet ipse suo:
Sic pater in natos nunc fit magis ipse Saturnus,
Quos sua deberet lexque fouere, necat:
Sic et pastor oues, quas pascere iure tenetur
Iam vorat, et proprium predat ouile suum:
Sic ferus vt iudex agitamus secla per ignem,
Purgatique magis eris habemus opes.
Vendat enim tunicam sibi clerus et hinc emat ensem,
Cesset et a sacris quilibet ordo suis: 930
Nomen et in terris sic nostrum magnificemus,
Vt timeant alii bella futura sibi.
Iam pastoralis baculus vertetur in hastam,
Mitra fit in galeam, pax ruit inque necem:[391]
Qui prodesse velit prosit, nam nos super omnes
Preferri volumus, gestet et alter onus.
‘Sic nos, qui summi portamus nomina cleri,
Corde magis ceci duximus arma sequi:
Quicquid agant anime, nos subdere corpora mundi
Tendimus, et nobis lex positiua fauet; 940
Nam licet ex glosa gladium quod sumat vtrumque,
Quo ferat extenta bellica, nostra manus.
Ergo magis paueant omnes dedicere nobis,
In quorum bellis os ferit atque manus.
Attamen ad pacem nostram suscepimus omnes
Barbaricas gentes, ne cruciemur eis:
Contra Cristicolas pretendimus arma mouere,
Qui modo sunt ausi vix sua iura loqui.
Auriculam Petrus abscidit, vulnus et illud
Sanum restituit Cristus vt ante fuit; 950
Nostra set ira caput aufert, quo vulnere nullum
Nouimus in sanum post reuenire statum.
Est igitur Petri maior sentencia nostra,
Et gladius noster forcior ense suo.’
Sic differt Clemens nunc a clemente vocatus,
Errat et Acephalo nomine nomen habens.

=Hic loquitur de prelatis illis, qui nomen sanctum sibi presumunt, appropriant tamen sibi terrena, nec aliis inde participando ex caritate subueniunt.=

Cap^m. xi.
Angelus, vt legitur, sancto quandoque Iohanni
Dixit, cumque cadens alter adorat eum,
‘Tu michi, serue dei, videas ne feceris illud,
Immo deum toto cordis honore cole.’ 960
‘Quem tamen in terris celestis ciuis honorem
Respuit, hunc repetit curia nostra sibi;
Flectitur inde genu, que pedes post oscula nostros
Mulcent, vt Cristi pes foret alter ibi.’
Precipit hoc Cristus, eius quod discipulorum
Nemo patris nomen querat habere sibi:
In celo sancti proclamant ‘Sanctus’ vt illi
Qui sedet in solio dignus honore suo.
‘Nos tamen in gente nomen portamus vtrumque,
“O pater, o sancte,” quisque salutat, “aue!” 970
Extitit a Cristo data nobis magna potestas,
Vndique quam mundus amplificare studet.
Hoc sit vt esse potest: celum quicumque ligabit,
Scimus nos mundum posse ligare satis:
Nam modo lex posita bellorum ponit auara
Quod valet ecclesia vi reuocare sua.
Set quicquid clerus rapit et tenet ex alienis,
Hoc valet a clero tollere nullus homo.’
Quicquid habet clerus proprios hoc vertit in vsus,
De laicis partem vult set habere suam. 980
Hic bona cuncta sua fore dicit sanctificata,
Nec licet vt laicus mittat ad illa manus;
Partem sed laici petit ipse per omnia lucri,
Nec vult cum dampno participare suo.
Si communis amor fuerit, commune sit omne,
Quod liquet alterutrum posse iuuare virum:
Set quia iam clerus non est communis amoris,
Quicquid habet soli vult retinere sibi.
Ex veteri lege raptum sit quicquid ab hoste,[392]
Non valet illud homo sanctificare deo; 990
Nostra set ecclesia clerus vicinia rapta
Predat, et hec propria dicit habere sacra.
Sic multat laicum clerus, multare set ipsum
Nemo potest, et ita stant modo iura noua:
Sic non pastor oues pascit, set pastus ab ipsis
Lac vorat et vellus, alter vt ipse lupus:
Sic libras siciens libros non appetit, immo
Marcam pro Marco construit ipse libro:
Summas non summa memoratur, et optima vina
Plusquam diuina computat esse sacra: 1000
Virtutis morem non, set mulieris amorem
Querit, et hoc solo temptat arare solo.
Sic honor ex onere non est, nam fulget honore
Corpore, set corpus non digitabit onus.

=Hic loquitur de Simonia prelatorum, et qualiter hii delicati, dicentes se esse ecclesiam, aliis grauiora imponunt, et vlterius de censura horribili laicos pro modico impetuose infestant.=

Cap^m. xii.
Ecce, deo teste, vir qui non intrat ouile
Per portam, latro furque notatur eo.
Sic et in ecclesiam promotus per Simoniam
Clerus, furtiuo se gerit inde modo;
Nec bona de furto conferre placencia Cristo
Quis valet, immo deus pellit ab inde manus. 1010
Ergo valet fiscus que non vult carpere Cristus;
Sunt quia mundana, mundus habebit ea:
Namque suo iure dum clerus abutitur, inde
Priuari dignum iura fatentur eum.
Se vocat ecclesiam clerus, quasi diceret, illam
Non tanget laicus, est honor immo suus:
Sic fastus cleri communi iustificari
Non vult iusticia, set latitante via.
Se leuat et reliquos subdit predatque subactos
Legis composite de nouitate sue: 1020
Sic modo sub specie diuina cerno latere
Has pompas mundi, stant neque iura dei.
Sancta quid ecclesia est hominum nisi turma fidelis?
Sic patet vt laicus, quem colit ipsa fides,
Est pars ecclesie, melior nec clericus ipse,
Ni melius viuat. Quis michi tale negat?
Vna fides, vnum baptisma, deus manet vnus,
Sic nos ecclesia iungit et vna tenet;
Et veluti multa tegit vna cortice grana,
Sic populos plures colligit vna fides. 1030
Ecclesie sancte cur tunc sibi nomen habere
Vult tantum clerus, alter vt ipse deus?
Appendit legis pondus collis alienis,
Set non vult humeris quid graue ferre suis
Omnia dat licita sibimet, michi set prohibenda;
Ille quiescit, ego sudo labore meo.
Sic iter ex factis viciis prebet faciendis,
Verba set econtra dicet in aure tua:
Hinc plebs attonita dubitat, si credere dictis,
An cleri factis debeat ipsa prius. 1040
Set prohibens michi rem, dum sit culpandus eadem,
Vix credo verba, sunt quia facta rea:
Tollere sicque nouos de clero cerno superbos,
Per veteres humiles quod ~dedit~ ipsa fides.
Precipiunt isti maxillam percucienti
Subdere, sic vt eo stet pacienter homo:
Intuleris set eis si quid graue, mox tibi mortis
Censuris anime dant maledicta tue.
Qui necat hic animam sub pena mortis, eadem,
Si posset, corpus perderet ipse prius. 1050
Sic magis ipse lupo fert pastor dampna maligno
In iugulando suas, quas medicaret, oues.
Hii gestant celi claues, intrant nec et ipsi,
Nos nec inire sinunt, quos sine lege regunt:
Nec populi mentes doctrine vomere sulcant,
Nec faciunt operis id quod oportet opus.
Ad dextram Cristi vellent residere beati,
Set nollent calicem sumere, Criste, tuam.
Hii piscatores laxant sua recia lucris,
Vt capiant mundum, non animabus opem. 1060
Sic male viuentes laicis exempla ministrant,
Qui velut instructi more sequntur eos:
Sic ouis ex maculis pastoris fit maculosa,
Et cadit in foueam cecus vterque simul.

=Hic loquitur qualiter prelatus non solum doctrina set eciam bonis actibus populo sibi commisso lucere deberet.=

Comments

Log in to leave a comment.

The complete works of John Gower, volume 4Chapter L: LAUD 719, Bodleian Library, Oxford. Contains Vox Clamantis (5)

0%31 min left in chapter