Chapter II: Part 2
[Sidennote: Imperatoris Tartarorum seruile in omnes imperium.] Imperator autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in aliqua parte morari, nisi ipse assignet ei. Ipse autem assignat vbi maneant duces: millenarij centenarijs. Centenarij decanis. Insuper quicquid præcipitur in quocunque tempore quocunque loco, siue ad bellum, siue ad mortem, siue ad vitam, sine vlla contradictione obediunt. Etiam si petit filiam virginem vel sororem, sine contradictione dant ei. Aut singulis annis, aut intermissis aliquibus annis virgines colligit ex omnibus finibus Tartarorum. Si ipse vult sibi retinere aliquas retinet: alias dat suis hominibus, sicut videtur ei expedire. Nuncios quoscunque quotcunque et vbicunque transmittit, oportet quod dent ei sine mora equos subdititios et expensas. Vndecunque venerint ei tributa vel nuncij, oportet quod equi, currus, et expensæ similter dentur eis. [Sidenote: Inhumanitas erga Legatos.] Nuncij qui veniunt aliunde in magna miseria sunt in victu pariter et vestitu: quia expensæ viles sunt et paucæ: et maximè cum veniunt ad principes, et ibi debent moram contrahere. Tunc ita parum datur decem hominibus, quod inde vix possint viuere duo. Nec etiam in curijs principum, nec in via datur eis comedere, nisi semel in die, et satis parum. Insuper si aliquæ iniuriæ sibi fiunt, conqueri de facili minimè possunt. Vnde eos oportet illa patienter portare. Insuper multa tam à principibus, quam ab alijs nationibus et minoribus ab eis exiguntur: et si non daretur, vili pendunt eos, immò quasi pro nihilo habent eos. Et si à magnis viris mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere: sed dicunt: A magno homine venistis, et cur modicum datis? et accipere dedignantur. Et si nuncij benè volunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Idcirco magnam partem rerum, quæ nobis à fidelibus erant datæ, oportuit nos de necessitate muneribus dare. Et sciendum, quod ita omnia sunt in manu imperatoris prædicti, quod nemo audet dicere, hoc est meum vel illius; sed omnia sunt Imperatoris, res, iumenta, et homines. Et super hoc etiam nuper emanauit Imperatoris statutum. Idem dominium per omnia habent duces super homines suos. Diuisi enim sunt homines Tartari, videlicet etiam alij inter duces. Nuncij etiam ducum, quocunque eos transmittunt, et homines tam Imperatoris quàm alij omnes equos subdititios et expensas, et qui equos custodiant, et etiam nuncijs seruiant sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem iumenta vt habeat ex eis lac ad annum vel ad duos, vel ad tres, sicut placuerit ei, tam duces quàm alij pro redditu dare tenentur. Et homines ducum idem facere tenentur dominis suis. Inter eos enim nullus est liber. Et vt breuiter dicam, Quicquid Imperator et duces volunt, et quantum volunt de rebus suis accipiunt. De personis etiam eorom disponunt per omnia, sicut volunt. [Sidenote: Occaday secundus Imperator Tartarorum.] Mortuo Imperatore, sicut superius dictum est, conuenerunt Duces et elegerunt Occoday filiam Cyngis can prædicti Imperatorem. Qui habito consilio principum diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat ei, misit contra Altisoldanum, et contra terram Biserminorum. Hij erant Saraceni, et Komanicum loquebantur. Et cum intrasset terram illorum pugnauit contra eos, et bello eos sibi subiecit. Quædam autem ciuitas quæ Barthra [Marginal note: Barthra ciuitas vel Barchin.] dicitur, diu restitit ei, fecerant enim foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas; et quando illi veniebant cadebant in foueas. Vnde non potuerunt capere ciuitatem, donec illas foueas replessent. Homines autem de quadam ciuitate quæ vocatur Iakint [Marginal note: Vel Sarguit.] hæc audientes exierunt obuiam eis, se sponte in manus eorum tradentes: vnde ciuitas eorum non erat destructa, sed plures eorum occiderunt, et alios transtulerunt. Et accepto spolio ciuitatis, ipsam alijs hominibus repleuerunt. [Sidenote: Orna super Don fluuium.] Et venerunt contra ciuitatem quæ vocatur Orna. Ista ciuitas erat nimium populosa: Christiani ibi erant plures; Gazari videlicet, Rutheni, et Alani, et alij: nec non et Saraceni, Saracenorum enim erat dominium ciuitatis. Hæc autem ciuitas erat diuitijs multum plena. Est enim posita super fluuium qui vocatur Don, qui intrat in mare. Vnde est quasi portus: et forum maximum habebant de illa ciuitate alij Saraceni. Et cum non possent aliter deuincere, præciderunt fluuium, qui ciurrebat per ciutatem, et illam cum rebus omnibus submerserunt. Quo facto: postea intrauerunt terram Tortorum, qui similiter sunt Pagani: quam deuincentes, iuerunt contra Russiam, et fecerunt magnam stragem in terra Russiæ, ciuitates et castra destruxerunt, et homines occiderunt: [Sidenote: Kiouia ciuitas.] etiam Kiouiam quæ erat Metropolis Russiæ obsederunt: et cum diu obsedissent, illam ceperunt, et occiderunt homines ciuitatis. Inde procedentes pugnando destruxerunt totam Russiam. De Russia autem et Comania processerunt duces prædicti, et pugnauerent contra Hungaros et Polonos. Ex quibus Tartaris in Polonia, et in Hungaria plures interfecti fuerunt. Et si non fugissent, sed viriliter restitissent, Hungari exiuissent Tartari de finibus suis: quia tunc habuerant timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed Bati vaginato gladio in faciem eis restitit, dicens: Nolite fugere: quia si fugitis nullus euadet: Et si debemus mori, moriamur omnes: quia futurum est, vt Cyngis can prædixit, quod interfici debeamus: Et si nunc est tempus, sustineamus. Et sic animati sunt et remanserunt, et Hungariam destruxerunt. [Sidenote: Morduanorum terra.] Inde reuertentes iuerunt in terram Morduanorum, qui sunt Pagani, et bello deuicerunt. [Sidenote: Bulgaria magna.] Inde procedentes contra Bileros, id est Bulgariam magnam, et ipsam destruxerunt omnino. [Sidenote: Hungaria magna.] Inde procedentes ad Aquilonem adhuc contra Bascart, id est, Hungariam magnam, et eos etiam deuicerant. [Sidenote: Parossitæ.] Inde egredientes iuerunt ad Aquilonem, et venerunt ad Parossitas qui habent paruos stomachos et os paruulum, nec manducant, sed decoquunt carnes: quibus decoctis ponunt se inter fumum et ollam, et recipiunt fumum, et de hoc solo reficiuntur: Sed etiam si aliquid manducant, hoc valdè modicum est. [Sidenote: Samogedi.] Inde procedentes venerunt ad Samogedos. Hij autem homines tantum de venationibus viuunt: tabernacula et vestes habent tantummodo de bestiarum pellibus. [Sidenote: Oceanus Septentrionails. Similes Frobisheri hominibus.] Inde vltra procedentes venerunt ad quandam terram super Oceanum, vbi inuenerunt quædam monstra quæ per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in pedes bouinos, et faciem per omnia habebant vt canis: duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant vt canis: et sic per interualia temporum latratum interponebant: tum ad naturam suam redibant: et sic intelligi poterat quod dicebant: Inde redierant in Comaniam, et vsque nunc quidam ex eis morantur ibidem. [Sidenote: Expeditio Cyrpodanis.] Cyrpodan vero eodem tempore misit Occoday can cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos etiam bello deuicit. Hij autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent. Quorum consuetudo est talis. Cum pater moritur alicuius, præ dolore quasi vnam corrigiam in signum lamenti ab aure vsque ad aurem de facie sua leuant. [Sidenote: Armeni.] Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. [Sidenote: Hij videntur sagittasse balistis.] Sed cum per deserta transiret, etiam quædam monstra effigiem humanam habentia inuenerunt: sed non nisi vnum brachium cum manu, in medio pectoris, et vnum pedem habebant; et duo sagittarunt cum vno arcu, et isti ita fortiter currebant, quod equi eos inuestigare non poterant. Currebant enim saltando super illum vnum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem, remouendo se quasi rota; et sic cum essent fessi iterum currebant secundum modum priorem: aliquos tamen occidebant ex eis. [Sidenote: Georgia.] Inde procedentes venerunt in Armeniam, quam bello vicerunt, et partem Georgiæ: et alia pars venit ad mandatum eorum; et quadraginta millia yperperorum singulis annis dederunt, et adhuc faciunt idem. [Sidenote: Terra Soldani Deurum.] Inde procedentes ad terram Soldani Deurum, qui erat satis magnus et potens, cum eo pugnauerunt et deuicerunt. [Sidenote: Terra Soldani Halapiæ.] Inde procedentes vltra de bellando et vincendo vsque ad terram Soldani Halapiæ et nunc terram illam impugnant, nec postea vsque in hodiernum diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra terram Calif de Baldach, quam sibi etiam subdiderunt: Et quadraginta bisantia exceptis Baldachinis et alijs muneribus omni die dant pro tributi: Et omni anno pro Calif, vt ad eos veniat, nuncios mittunt: qui cum tributo munera magna mittit, rogans vt eum supportent. Ipse vero imperator munera accipit et nihilominus vt veniat mittit pro eo.
Qualiter Tartari se habent in prælijs. Cap. 6.
Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello. Primo de ordinatione acierum. Secundo de armis. Tertio de astutijs in congressione, quarto de crudelitate quam faciunt in captiuos. Quinto de oppugnatione castrorum et ciuitatum. Sexto de perfidia quam exercent cum hijs qui se reddunt eisdem. De ordinatione acierum dicemus hoc modo. Cyngis can ordinauit, vt decem hominibus præponeretur vnus: et ille secundum nos appellatur Decanus. Decem autem Decanis præponeretur vnus, qui centenarius nuncupatur: Decem vero Centenarijs præponeretur vnus qui millenarius nuncupatur decem millenarijs præponeretur vnus, et ille numerus vocatur tenebre apud eos. Cuncto vero exercitui præponnuntur duo duces vel tres, ita tamen quod habeant respectum ad vnum. Cum autem omnes sunt in bello si de decem hominibus fugit vnus vel duo, vel tres, vel etiam plures, omnes occiduntur. Et vt breuiter dicam, nisi communiter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si vnus vel duo aut plures audacter ad pugnam accedunt, et decem alij non sequuntur etiam occiduntur. Item si vnus de decem vel plures capiuntur, et alij socij sui non liberant eos, etiam occiduntur. Duo arcus vel tres, vel vnum bonum ad minus, et tres pharetras magnas plenas de sagittis et vnam securim, et funes ad machinas trahendas habere debet vnusquisque. Diuites autem habent gladios acutos in fine, ex vna tantum parte incidentes, et aliquantulum curuos: et habent equum armatum, crura etiam tecta. Galeas et loricas quidam habent de corio in hunc modum formatas. Habent quasdam corrigias de boue ad latitudinem vnius manus, et bituminant tres vel quatuor simul, et ligant illos corrigiolis vel cordis. In corrigia superiori ponunt cordulas in fine; in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt vsque ad finem. Vnde quum se inclinant in inferiores, corrigiæ superiores ascendunt et sic duplicantur super corpus, vel triplicantur. De coopertura equi faciunt quinque partes: ex vna parte faciunt vnam, ex alia parte faciunt aliam, quam partem ducunt à cauda vsque ad caput: quæ ligantur ad sellam, et post sellam in dorso et etiam in collo, super renes etiam partem aliam ponunt, vbi duæ partium ligaturæ iunguntur: in qua pecia faciunt vnum foramen, per quod caudas exponunt: et ante pectus ponant etiam vnam: quæ omnes protenduntur vsque ad crurium iuncturas. Et ante frontem laminam ferream ponunt, quæ ex vtraque parte colli partibus prædictis ligatur. Lorica vero etiam quatuor partes habet, vna pars protenditur à foemore vsque ad collum; sed est facta secundum dispositionem humani corporis: quia ante pectus est stricta; in rotundum obuoluitur circa corpus à brachijs inferius: Super humeros autem retro ad renes habent aliam peciam, quæ protenditur à collo vsque ad aliam peciam, quæ reuoluitur circa corpus: Super humeros autem istæ duæ peciæ anterior videlicet et posterior, ad duas laminas ferreas quæ sunt in vtroque humero fibulis connectuntur. Et in vtroque brachio vnam habent peciem, quæ ab humero protenduntur vsque ad manus, quæ etiam inferius sunt aptæ. Et in vtroque crure vnam habent peciam: quæ peciæ omnes fibulis coniunguntur. Galea autem superius est ferrea. Sed illud quod protegit in circuitu collum et gulam de corio fit. Et omnes istæ peciæ de corio sunt formatæ secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia quæ superius diximus habent de ferro in hunc modum formata. Vnam laminam tenuem ad latitudinem vnius digiti faciunt, et ad longitudinem palmæ vnius. Et in hunc modum faciunt laminas multas: et in vnaquaque lamina octo foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes ponunt, et laminas vnam super aliam ponunt, quasi ascendendo per gradus: et ligant laminas prædictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt per foramina superius annotata: Et in superiori parte consuunt corrigiolam vnam, vt laminæ prædictæ bene et firmiter cohæreant sibi. Et faciunt ex laminis quasi corrigiam vnam, et postea ligant per pecias per omnia, sicut superius dictum est. Et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas. Et faciunt illa ita lucere, quod potest homo in eis faciem suam videre. Aliqui eoram lanceas habent: et in fine ferri lanceæ vnum habent vncum, cum quo trahunt hominem de sella si possunt. Longitudo saggitarum est duorum pedum et vnius palmæ, et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt pedes, mensurum pedum geometricam ponimus. Duodecem grana hordei pollicis transuersio est. Sexdecem pollices transuersi faciunt vnum geometricum pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex vtraque parte incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad acuendum sagittas. Ferramenta prædicta caudam habent acutam ad longitudinem vnius digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de viminibus vel de virgulis factum. Saggitas habent alias ad sagittandum aues bestias et homines inermes ad trium digitorum latitudinem. Sagittas alias habent diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Quum ad bellum procedere volunt præcursores præmittunt, qui nihil secum portant præter filtra sua, equos et arma. Isti nihil rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt: Sed tamen homines vulnerant et mortificant, et si non possunt aliud mittunt in fugam; multo libentius tamen occidunt, quam fugant, post istos sequitur exertitus, qui cuncta quæ inuenit accipit, et homines etiam, si inueniri possunt, accipiunt et occidunt. [Sidenote: Mos tranandi flumina.] Quum autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa etiamsi sunt magna. Maiores vnum rotundum et leue corium habent, in quo in summitate per circuitum crebras faciunt ansas, in quibus funem imponunt, et stringunt ita quod in circuitu faciunt quendam ventrem, quem replent vestibus, et alijs rebus, et fortissime comprimunt ad imuicem: post hoc in medio ponunt sellas et alias res duriores: homines autem in medio sedent: et ligant et caudam equi nauem hanc taliter præparatam, et vnum hominum qui equum regat faciunt pariter cum equo ante natare: vel habent aliquando duos remos, et cum illis remigant vltra aquam, et sic transeunt fluuium. Equos vero pellunt in aqua, et vnus homo iuxta vnum equum, quem regit, natat: et alij equi illum sequuntur. Et sic transeunt aquas et flumina magna. Alij vero pauperiores vnam bursam de corio bene consutam vnusquisque tenetur habere: in qua bursa vel in quo sacco vestes et omnes res suas imponunt; et in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi, et transeunt, vt suptadictum est. Sciendum est, quod cum vident hostes tunc vadunt ad eos, et vnusquisque iacit tres saggitas vel quatuor contra aduersarios: Et si vident quod eos superare non possunt, retro gradiuntur ad suos: Et hoc faciunt in fraudem, vt aduersarij eos sequantur ad loca vbi insidias paruerunt: Et si inimici eorum sequuntur ad prædictas insidias, circumdant eos et sic vulnerant et occidunt. Item si vident quod magnus exercitus est contra eos, aliquando diuertunt ab eo per vnam dietam vel duas, et aliam partem terræ inuadunt et spoliant: et interficiunt homines, et terra destruunt et deuastant. Et si vident quod hoc etiam facere non possunt, cedunt retro ad decem vel duo decem dietas: aliquando etiam morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc furtim veniunt, et depopulantur totam terram. In bellis etiam astutissimi sunt: quia iam per quadraginta annos et amplius cum alijs gentibus dimicarunt. Cum autem volunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut deberent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed stant à longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in equis et mulieres et equos. Et faciunt aliquando imagines hominum, et ponunt super equos. Hoc ideo faciunt, vt multitudo magna bellantium esse credantur. Contra faciem equorum vnam aciem captiuorum et aliarum gentium quæ sunt inter eos transmittunt: et forsitan aliqui Tartari vadunt cum eis. Alias acies fortiorum hominum longe mittunt à dextras et à sinistris, vt non videantur ab aduersarijs suis: et sic circumdant aduersarios et colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sunt aliquando pauci, putantur ab aduersarijs qui circumdati sunt, esse multi. Et maxime cum videant illos, qui sunt cum duce vel principe exercitus pueros et mulieres et equos, et homines fictos, vt dictum est supra: quos credunt esse pugnatores: et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte aduersarij bene pugnant, faciunt eis viam vt fugiant: et statim cum fugere incipiunt, ab inuicem separati insequuntur eos, et plures tunc occidunt fuga, quàm mortificare possent in bello. Sciendum tamen est, quod si aliud possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis vulnerant et occidunt. Munitiones in hunc modum expugnant. [Sidenote: Qualiter munitiones obsident.] Si est talis munitio ipsam circumdat, immo aliquando ita sepiunt, vt nullus ingredi vel exire possit. Expugnant fortissime machinis et sagittis: et nec die nec nocte cessant à prælio, vt illi qui sunt in munitionibus non quiescant. Ipsi Tartari quiescunt: quia acies diuidunt et vna succedit alteri in pugnam vt non nunium fatigentur. Et si eam taliter habere non possunt græcum proijciunt ignem. Imo solent aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et liquefactum proijciunt super domos: Et vbicunque venit ignis super pinguedinem illam, quasi inextinguibiliter ardet. Et si ita non præualent, et si ciuitas illa vel castrum habeat flumen, obstruunt illud, vel faciunt alium alueum et submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt suffodiunt illam, et sub terræ armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerunt, vna pars ignem imponit vt comburatur: et alia pars cum illius munitionis hominibus pugnat. Si autem nec sic illam vincere possunt, castrum vel munitionem suam faciunt contra illam, vt ab inimicorum iaculis non grauentur, et contra illam multo tempore iacent: nisi forte exterius adiutorium exercitus qui pugnat cum eis adhibeat, et vi remoueant ipsos. [Sidenote: Punica fides.] Sed cum iacent ante munitionem, blande eis loquuntur, et multa promittunt, ad hoc vt se in eorum manus tradant: Et si illi se eis tradiderint, dicunt: Exite, vt secundum morem nostrum vos muneremus. Et cum illi ad eos exeunt, quærunt qui sunt artifices inter eos, et illos reseruant: alios autem, exceptis illis quos volunt habere pro seruis cum securi occidunt. Et si aliquibus alijs parcunt, vt dictum est, nobilibus et honestis nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente reseruant aliquos nobiles; nec prece nec precio vltra de captiuitate possunt exire. In bellis autem quoscunque capiunt occidunt, nisi forte velint aliquos reseruare vt habeant eos pro seruis. Occidendos autem diuidunt per centenarios, vt cum bipenni interficiantur ab eis. Ipsi vero post hoc diuidunt captiuos, et vnicuique seruo ad interficiendum dant decem aut plures vel pauciores, secundum quod maioribus placet.
De terris quas eorum dominio subiugarunt. Cap. 7.
Scripto quomodo pugnant, dicendum est de terris, quas eorum dominio subiugarunt. De quo isto modo scribemus. Primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem. Secundo de terrarum nominibus quas sibi subdiderunt. Tertio de tyrannide quam exercent in eis. Quarto de terris quæ viriliter restiterunt. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem, nisi subdentur eis, quia, vt dictum est supra, Cyngis can habent mandatum, vt cunctas si possunt sibi subijciant nationes. Et hæc sunt illa quæ petunt ab eis, vt vadant cum eis in exercitu contra omnem hominem quando placet, et vt dent decimam de omnibus tam de hominibus, quam de rebus. Computant enim decem, et vnum accipiunt. De puellis faciunt illud idem, quos in terram eorum deducunt et tenent eos pro seruis: reliquos numerant et ordinant secundum morem. Sed quando plene habent dominium super eos, si aliquid promiserunt eis nihil obseruant: sed quascunque possunt congrue occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Russia, missus fuit Saracenorum ex parte Cuynthcan vt dicebatur et Bati et præfectus ille à quolibet homine qui habebat tres pueros vnum accipiebat: et quicunque viri non habebant vxores, illos deducebant, et faciebant de mulieribus etiam illud idem quæ viros legitimos non habebant. Pauperes etiam qui mendicando suum victum quærebant similiter deportabunt. [Sidenote: Vrsi albi.] Reliquos autem secundum eorum consuetudinem numerauit, præcipiens vt vnusquisque tam paruus quam magnus, et infans vnius diei, siue pauper siue diues esset, tale tributum præberet: vt scilicet daret vnum pellem albi vrsi, et vnum nigrum castorem, et vnum Zabulum, et vnam nigram pellem cuiusdam animalis quod in terra latibulum habet, cuius nomen nescio in latinum transferre, sed Teutonice dicitur illit [Marginal note: Vel Illic.]: [Sidenote: Dochon.] Poloni autem et Rutheni appellant illam Dochon: et vnam nigram pellem vulpinam. Et quicunque ista non dat, inter Tartaros debet duci, et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, vt ad eos veniant sine mora: et cum venerint, debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur vt aliæ viles personæ: et oportet vt eis munera magna præsentent, tam ducibus quam vxoribus eorum, et officialibus, millenarijs et centenarijs. Imo omnes generaliter, et ipsi etiam serui ab eis cum magna importunitate munera quærunt: Et non solum ab ipsis, sed etiam à nuncijs eorum cum mittuntur. Aliquibus etiam inueniunt occasiones vt eos occidant. Sicut de Michaele et alijs actum est. Aliquos vero alliciunt, quos permittunt redire. Aliquos etiam potionibus perimunt vel veneno. Eorum enim intentio est, vt ipsi soli dominentur in terra. Idcirco quærunt occasiones contra nobiles, vt eos occidant. Ab illis vero quos redire permittunt petunt eorum filios aut fratres, quos vlterius nunquam dimittunt. Sicut factum est de filio Ieroslai, et de quodam duce Alanorum, et alijs plurimis. Et si moritur pater vel frater siue hæres, filium vel fratrem nunquam dimittunt: immo illius principatum totaliter accipiunt sibi. [Sidenote: Solangi. Bascha, vox Tartarica qua vtuntur Turci.] Sicut de quodam Solangorum vidimus esse factum, Baschathos suos ponunt in terris eorum quos redire permittunt, quibus oportet vt ad nutum tam duces quam alij debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis vel terræ non faciunt quod volunt, isti Baschathi imponunt eis, quod sunt Tartaris infideles: et sic ciuitatem illam vel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt, per manum validam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa veniunt eis nescientibus, et subito irruunt super eos: sicut nuper contigit cum in terra Tartarorum essemus de quadam ciuitate. Quod ipsummet de Ruthenis fecerunt in terra Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum qui terram vsurpauit, sed præfectus ipsius, et quicunque Tartarus per ciuitatem illam siue terram transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. In super aurum et argentum, et alia quæ volunt et quando libet ad imperatorem vadant Tartarorum ad placitandum. Sicut nuper contigit de duobus filijs regis Georgiæ. Vnus enim erat legitimus, et alter de adulterio natus, qui vocabatur Dauid legitimus autem Melic vocabatur. Filio adulteræ terræ partem relinquebat pater. Alius vero, qui iunior erat, veniebat cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod Dauid prædictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius scilicet Melic regina Georgiæ, per quam maritus tenebat regnum, quia per foeminas illud regnum tenebatur, mortua fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera: et maxime legitimus filius, qui repetebat terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere, quia adulteræ filius erat. Ille vero respondit: Licet sim filius concubinæ, peto tamen vt fiat mihi iusticia secundum legem Tartarorum qui nullam differentiam faciunt inter filios legitimæ et ancillæ: vnde fuit data sententia contra filium legitimum, vt ille Dauidi qui maior erat subesset, et terram haberet quiete et pacifice, quam dederat ei pater: et sic donaria quæ dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam nationibus quæ longe sunt ab eis, et coniunctæ sunt alijs nationibus quas aliquo modo timent, quæ non sunt eis subiecta, tributum accipiunt et quasi misercorditer agunt cum eis, vt non adducant exercitum super eos, vel etiam vt alij non terreantur, se tradere eis. Sicut factum est de Obesis siue Georgianis, à quibus quinquaginta vel quadraginta millia, vt dictum est, yperperorum siue Bysantiorum accipiunt pro tributo: alias ad hoc in pace esse permittunt. Tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt.
Terrarum nomina quas vicerunt sunt hæc. Kytai, Naymani, Solangi, Kara Kytai, siue nigri Kytai, Comania, Tumat, Vourat, Caraniti, Huyur, Soboal, Merkiti, Meniti, Baryhryur, Gosmit, Saraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri magna Bulgaria, Baschare, magna Hungaria, Kergis, Colona, Thorati, Buritabeth, Parossiti, Sassi, Iacobiti, Alani, siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Cangiti, Comani Brutachi, qui sunt Iudæi, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi [Sidenote: Samogedi aquilonares.], Perses, Thoas, India minor siue Æthiopia, Yrchasi, Rutheni, Baldach, Sarthi: Aliæ terræ sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Vidimus etiam viros et mulieres fere de omnibus terris supra nominatis. Hæc autem sunt nomina Terrarum quæ eis viriliter restiterunt, nec sunt adhuc subditæ eis, India magna, Mangia; [Sidenote: Mangia.] Quædam pars Alanorum, Quædam pars Kytaorum, Sayi. Quandam enim ciuitatem Sayorum prædictorum obsederunt et debellare tentauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt, nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam contra machinas et balistas. Tandem vnam viam sub terra fecerunt, et prosiluerunt in ciuitatem, et alij tentabant incendere ciuitatem, alij pugnabant. Homines autem ciuitatis vnam partem populi ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum hijs qui intrauerunt ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, et alios vulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. At ipsi videntes quod nihil possent facere, et multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Saracenorum et aliorum vbi sunt quasi inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores, et in omnibus operibus suis ponunt. Alij autem artifices dant eis de opere suo tributum. Segetes omnes condunt in horreis dominorum: et vnicuique vnum pondus satis modicum dant in die: nihil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent. Et illi hoc tantum artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Item quando dominis placet iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis ire cogunt: qui de cætero certo sunt numero Tartarorum; immo potius de numero captiuorum: quia etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari; sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula vt alij captiui mittuntur. Ipsi enim in bello sunt primi: Etiam si debet palus vel aqua periculosa transiri, eos oportet primo vadum tentare. Ipsos est etiam necesse operari omnia quæ sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt, vel si non obediunt ad nutum, vt asmi verberantur. Et vt breuiter dicam, modicum quid manducant, et etiam modicum bibunt, et pessime induuntur; nisi forte aliquid possunt lucrari, nisi sunt aurifabri et alij artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent, quod nihil eis dimittunt, nec hadent tempus præ multitudine operum dominorum, vt sibi aliquid operentur, nisi furentur sibi tempus, quando forsitan debent quiescere vel dormire. Et hoc si vxores vel propriam stationem permittuntur habere. Alij autem qui tenentur in domo pro seruis omni miseria sunt repleti. Vidi enim eos ire in bracis sæpissime, et toto corpore nudos in maximo solis ardore. Et in hyeme patiuntur maximum frigus. Vidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuuni de magno frigore perdidisse. Audiuimus etiam alios esse mortuos, vel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse, factos.
Quomodo bello occurratur Tartaris. Cap. 8.
Dicto de terris, quæ obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur eisdem. Quod videtur nobis hoc modo dicendum. Primo scribendum est quid intendunt. Secundo de armis et ordinatione acierum. Tertio quomodo occurratur astutijs eorum in congressione. Quarto de munitione castrorum et ciuitatum. Quinto quid faciendum sit de captiuis eorum. Intentio Tartarorum est subijcere sibi totum mundum si possunt. Et de hoc Cyngischan habent mandatum, sicut superius dictum est. Idcirco eorum imperator sic in literis suis scribit: "Dei fortitudo, Omnium imperator." Et in superscriptione sigilli sui hoc habet: "Dominus in coelo, et Cuynch Chan super terram. Dei fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum." Et ideo cum nullis hominibus faciunt pacem, vt dictum est, nisi forte se in eorum manibus tradunt. Et quia excepta Christianitate nulla est terra in orbe quam timent, idcirco se ad pugnam præpararunt contra nos. Vnde nouerint vniuersi quod nobis existentibus in terra eorum in solenni curia, quæ iam ex pluribus annis indicta erat, fuimus, vbi elegerunt Cuynch imperatorem in presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Chan. Qui Cuynch Chan prædictus erexit cum omnibus principibus vexillum contra ecclesiam dei et Romanum imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos occidentis, nisi forsan facerent ea, quæ mandat Domino Papæ, et potentibus ac omnibus Christianorum populis Occidentis: quod nulla ratione faciendum est: tum, propter nimiam seruitutem et intolerabilem, quæ est hactenus inaudita, quam vidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi subiectas: tum propterea quod nulla in eis est fides: nec potest aliqua gens confidere in verbis eorum: quia quicquid promittunt non obseruant, quando vident sibi tempora fauere: et subdoli sunt in omnibus factis et promissis eorum. Intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles, omnes milites de terra, vt superius dictum est: sed hoc faciunt subdole et artificiosem subditos suos. Tum etiam quia indignum est quod Christiani subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nihilum redigitur cultus dei, et animæ pereunt, et corpora vltra quam credi possit multitudine affliguntur. In primo quidem sunt blandi, sed postea vt scorpio cruciant et affligunt. Tum quia pauciores sunt numero, et corpore debiliores quam populi Christiani. In prædicta autem curia sunt bellatores et principes et exercitus assignati. De decem hominibus mittuntur tres cum familijs eorum, de omni terra potestatis eorum. Vnius exercitus debet intrare per Hungariam: secundus per Poloniam. Veniunt autem pugnaturi continue octodecem annis. Tempus est etiam eis assignatum. In Martio an. Dom. 1247, si de terra sua mouebunt. Venient autem in tribus vel in quatuor [Marginal note: Forte mensibus.] annis vsque ad Comaniam. De Comania autem insultum facient in terras superius annotatas. Hæc omnia firma sunt et vera, nisi dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis. Sicut fecit quando venerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere tunc pro certo triginta annis. Sed interfectus fuit tunc imperator eoram veneno: et propter hoc quieuerunt à prelijs vsque nunc. Sed modo, quia positus est imperator de nouo, iterum se de nouo ad pugnam incipiunt præparare. [Sidenote: Tartari proponunt inuadere Liuoniam at Prussiam.] Adhoc sciendum est, quod imperator dixit ore suo, quod vellet mittere exercitum in Liuoniam et Prussiam. Et quoniam omnem terram volunt delere vel in seruitutem redigere, quæ seruitus est intolerabilis nostræ genti, et superius dictum est: Occurrendum est igitur eis in bello. Sed si vna prouincia non vult alteri opem ferre, terra illa delebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram; et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis: Si autem bene, ipsos cum promissis adulationibus tenent: et etiam vt ab ipsis non fugiant promittunt eis quod facient eos dominos magnos et post hoc quando securi esse possunt de ipsis, vt non redeant, faciunt eos infoelicissimos seruos. Ac de mulieribus quas volunt in concubinas tenere pro seruitijs faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuictæ prouinciæ destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia quæ per se possit resistere eis: quia de omni terra potestatis eorum, vt dictum est homines congregint ad bellum. Vnde si Christiani seipsos et suam terram et Christanitatem volunt seruare, oportet quod in vnium conueniant reges, principes et barones, et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiunt in terras diffundi. Quoniam postquam incipiunt spargi per terras, vndique homines quærunt, et nullus congrue auxilium alteri potest præbere: quoniam ipsi cateruatim vndique quærunt homines et occidunt. Et si claudunt se in castris, ponunt tria millia vel quatuor millia hominum contra castrum vel ciuitatem, qui obsideant eam; et ipsi nihilominus diffunduntur per terras homines occidentes. Quicunque autem volunt pugnare cum eis, hæc arma debent habere. Arcus bonos et fortes, et balistas quas multum timent, et sagittas sufficientes: et bonum dolabrum de bono ferro, et scutum cum longo manubrio. [Sidenote: Temperamentum ferri.] Ferramenta sagittarum de arcu vel de balista debent, vt Tartari, quando sunt calida, temperari in aqua cum sale mixta, vt fortia sint ad penetrandum arma eorum. Gladios et etiam lanceas cum vnco, qui valeant ad trahendum eos de sellis: quia de eis facillime cadunt; ac cultellos ac loricas duplicatas; quia illos eorum sagittæ non penetrant; et galeam et arma alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sunt ita bene armati, vt dixit; debent ire post alios vt faciunt Tartari: et trahere contra eos de armis et sagittis. Nec debent parcere pecuniæ, quoniam comparent arma, vt possint animas et corpora, libertatem et res alias conseruare. Acies debent ordinari, vt ipsi, per millenarios, centenarios, et decanos et duces exercitus: qui duces nequaquam debent prælium intrare, sicut nec duces eorum, sed debent exercitus videre et ordinare: legemque debent ponere vt simul incedant ad bellum, siue alias, sicut sunt ordinati. Et quicunque relinquit alium siue ad bellum procedentem, siue pugnantem, vel quicunque fugerit, nisi omnes communiter cedant, grauissime puniatur: quia tunc pars bellantium sequitur fugientes, et sagittis eorum occidunt, et pars cum hijs qui remanent pugnant, et sic confunduntur et occiduntur remanentes et fugientes. Similiter quicunque conuersus fuerit ad prædam tollendam, antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima poena mulctetur. Talis enim apud Tartaros sine vlla miseratione occiditur. Locus ad præliandum est eligendus, si fieri potest vt campus sit planus, et possint vndique videre: et si possunt habeant syluam magnam à tergo vel à latere. Ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et syluam: nec debent simul omnes conuenire in vnum, sed facere acies multas, et diuersas ab inuicem nec tamen multum distantes. Et contra illos qui post veniunt debent vnam aciem mittere qui eis occurrat. Et si Tartari simulant fugam, non multum vadant post eos, nisi forte quantum possunt videre, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant, sicut facere solent: Et alia sit parata ad muandum aciem illam, si fuerit opportunum. [Sidenote: Speculatores.] Insuper habeant speculatores ex omni parte, vt videant quando veniant aliæ acies Tartarorum retro, à dextris et à sinistris et semper debent mittere aciem contra aciem quæ eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere aduersarios eorum in medio, vnde magnam cautelam debent habere ne hoc facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Omnes acies hoc debent cauere, ne diu currant post eos, propter insidias quas solent præparare: plus enim fraudulentia quàm fortitudine pugnant. Duces exercitus semper debent esse parati ad mittendum adiutorium, si necesse est, illis qui sunt in pugna, et propter hoc etiam debent vitare nimium cursum post eos: ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habent. Sed Tartari illum quem equitant vna die, illum non ascendunt in tribus vel in quatuor diebus post hoc. Vnde non curant si fatigentur equi eorum propter multitudinem quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen nostri debent recedere, vel ab inuicem separari: quia simulando hoc faciunt, vt exercitus diuidatur, et post hoc terram libere ingrediantur, et eam destruant. Debent etiam cauere vt non faciant nimias expensas, vt solent; ne propter penuriam redire compellantur, et dent Tartaris viam, vt ipsos et alios occidant et destruant omnem terram; et propter eorum superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Et hoc debent facere diligenter vt si contingat aliquos pugnatores recedere, quod alij loco eorum succedant. Duces etiam nostri debent die nocteque facere exercitum custodiri, ne repente et subito irruant super ipsos quia Tartari vt dæmones, multas excogitant iniquitates et artes nocendi: Immo tam de die quam de nocte semper debent esse parati: sed nec spoliati debent iacere nec deliciose ad mensam sedere, ne imparati inueniantur, quia Tartari semper vigilant, vt possint nocere. Homines vero teræ qui Tartaros expectant, vel super se timent venire, occultas foueas debent habere, in quibus sagittas, et alia debent reponere, propter duo: vt videlicet Tartari non possint ea habere; et si propitius fuerit eis Deus, valeant ea postea inuenire; Eis fugientibus de terra, debent foenum et stramina comburere, vt equi Tartarorum ad comedendum minus inueniant. Ciuitates autem et castra si volunt munire, videant prius qualia sint in situ. Situs enim talis debet esse in castris, quod machinis et sagittis expugnari non possit: et aquam habeant sufficientem et lignum, et si fieri potest, quod introitus et exitus eis tolli non possit: et quod habeant homines sufficientes qui possint vicissim pugnare. Et debent vigilare diligenter ne aliqua astutia possint castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere sufficientes: custodiant tamen diligenter illas, et in mensura manducent, quia nesciunt quanto tempore eos in castris oportet esse inclusos. Quum enim incipiunt, tunc multis annis obsident vnum castrum. [Sidenote: Obsidio 12 annorum.] Sic fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte, quem, vt credo, tam obsederunt per duodecem annos; qui viriliter restiterunt, et multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, quæ talem situm non habent debent fortiter vallari foueis profundis munitis, et muris bene præparatis; et arcus et sagittas sufficientes: et lapides ac fundas debent habere. Et debent diligenter cauere, quod non permittant Tartaros ponere machinas suas; et suis machinis debent eos repellere. Et si forte aliquo ingenio vel arte erigunt lartari machinas suas, debent eas destruere machinis suis si possunt. Balistis etiam, fundis et machinis debent resistere ne ciuitati appropinquent. Aliàs etiam debent esse parati, vt superius dictum est. De castris et ciuitatibus, quæ sunt in fluminibus positæ, diligenter debent videre ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est, quod Tartari plus diligunt, quod homines claudant se in ciuitatibus, quàm quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim eos esse suos por cellos in hara conclusos. Vnde ponunt eis custodes, vt supradictum est. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proijciuntur, statim sunt capiendi: quia cum sunt in terra fortiter sagitant, et equos et homines vulnerant et occidunt. Et si seruantur tales, potest esse, quod habeatur pro eis pax perpetua, aut pecunia magna redimantur: quoniam se adinuicem satis diligunt. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est vbi forma eorum fuit expressa. Tamen quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant diligens est custodia adhibenda. Sunt etiam aliæ multæ gentes cum eis, quæ per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est etiam hoc sciendum, quod multi in exercitu eorum sunt, qui si viderent tempus, et haberent fiduciam, quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum eis, et plura malá facerent ipsis, quàm alij, qui sunt eorum aduersarij manifesti.
* * * * *
The long and wonderful voyage of Frier Iohn de Plano Carpini, sent
ambassadour by Pope Innocentius the iiii. An. Do. 1246. to the great
CAN of Tartaria; wherin he passed through Bohemia, Polonia, Russia,
and so to the citie of Kiow vpon Boristhenes, and from thence rode
continually post for the space of sixe moneths through Comania, ouer
the mighty and famous riuers of Tanais, Volga, and Iaic, and through
the countries of the people called Kangittæ, Bisermini, Kara-Kitay,
Naimani, and so to the natiue countrie of the Mongals or Tartars,
situate in the extreme Northeasterne partes of all Asia: and thence
backe againe the same way to Russia, and Polonia, and so to Rome;
spending in the whole voyage among the sayd Tartars one whole yeere
and aboue foure moneths. Taken out of the 32. booke of Vincentius
Beluacensis his Speculum historiale.
LIBRI XXXII.
De prima missione Fratrum Prædicatorum et Minorum ad Tartaros. Cap. 2.
[Sidenote: Ascelinus.] Hoc etiam tempore misit Innocentius IIII. Papa Fr. Ascelinum de ordine Prædicatorum cum tribus alijs Fratribus, auctoritate, qua fungebantur, de diuersis ordinis sui conuentibus sibi associatis, cum literis Apostolicis ad exercitum Tartarorum, in quibus hortabatur eos, vt ab hominum strage desisterent, et fidei veritatem reciperent. [Marginal note: Vide Mechouium lib. I cap. 5.] [Sidenote: Simon Sanquintinianus.] Et ego quidem ab vno Fratrum Prædicatorum, videlicet à Fr. Simone de S. Quintino, iam ib illo itinere regresso, gesta Tartarorum accepi, illa duntaxat, quæ superius per diuersa loca iuxta congruentiam temporum huic operi inserui. [Sidenote: Ioannes de Plano Carpini.] Siquidem et eo tempore quidam Frater ordinis Minorum, videlicet Fr. Iohannes de Plano Carpini, cum quibusdam alijs missus fuit ad Tartaros, qui etiam, vt ipse testatur, per annum et quatuor menses et amplius cum eis mansit, et inter eos ambulauit. [Sidenote: Benedictus Polonus.] A summo namque Pontifice mandatum, vt omnia, quæ apud eos erant, diligenter scrutaretur, acceperat, tam ipse, quàm Fr. Bendictus Polonus eiusdem ordinis, qui suæ tribulationis particeps et socius erat. [Sidenote: Libellus historialis Iohannis de Plano Carpini.] Et hic ergo Fr Ioannes de his, quæ apud Tartaros vel oculis proprijs vidit, vel à Christianis fide dignis, qui inter illos captiui erant, audiunt, libellum historialem conscripsit qui et ipse ad manus nostras peruenit. De quo etiam hic quasi per epilogum inserere libet aliqua, videlicet ad supplementum eorum, quæ desunt in prædicta Fr Simoms historia.
The same in English.
The voyage of Iohannes de Plano Carpini vnto the Northeast parts of
the world in the yeere of our Lord, 1246.
Of the first sending of certaine Friers Prædicants and Minorites vnto the
Tartars, taken out of the 32 Booke of Vincentius Beluacensis [Footnote:
Vincentius Belvacensis, or of Beauvais who died in 1264 was a favourite
of Louis IX of France, who supplied him with whatever books he required.
He thus obtained plenty of material for his _Speculum Majus_ (printed at
Douay in 1624, 10 vols. in 4, folio), a badly chosen and ill-arranged
collection of extracts of all kinds. It is in four parts the first called
_Speculum naturale_ the second, _Speculum doctrinale_, the third
_Speculum morale_ and the fourth _Speculum Historiale_.] his Speculum
Historiale beginning at the second Chapter.
[Sidenote: Ascellinus.] About this time also, Pope Innocentius the fourth sent Frier Ascelline being one of the order of the Prædicants, together with three other Friers (of the same authoritie whereunto they were called) consorted with him out of diuers Conuents of their order, with letters Apostolicall vnto the Tartars campe: wherein hee exhorted them to giue ouer their bloudie slaughter of mankinde, and to receiue the Christian faith. [Sidenote: Simon Quintinianus.] And I in verie deede, receuied the relations concerning the deedes of the Tartars onelie, (which, according to the congruence of times, I haue aboue inserted into this my woorke) from a Frier Minorite called Simon de Sanct. Quintin who lately returned from the same voyage. [Sidenote: Iohn de Plano Carpini.] And at that verie time also, there was a certaine other Frier Minorite, namely Frier Iohn de Plano Carpini, sent with certaine associates vnto the Tartars, who likewise (as himselfe witnesseth) abode and conuersed with them a yeere and three moneths at the least. [Sidenote: Benedictus Polonus.] For both he and one Frier Benedict a Poloman being of the same order, and a partaker of all his miserie and tribulation, receiued straight commaundement from the Pope that both of them shoulde diligently searche out all things that concerned the state of the Tartars. And therefore this Frier Iohn hath written a litle Historie (which is come to our hands) of such things, as with his owne eyes hee sawe among the Tartars, or which he heard from diuers Christians worthy of credit, remaining there in captiuitie. Out of which historie I thought good by way of conclusion, to insert somewhat for the supply of those things which are wanting in the said Frier Simon.
De situ et qualitate terræ Tartarorum. Cap. 3.
Iohannes de Plano Carpini.
[Sidenote: Tartariæ descriptio.] Est in partibus Orientis terra, quæ Mongal siue Tartaria dicitur, in ea scilicet parte sita, in qua Oriens Aquiloni coniungi creditur. Ab Oriente quidem habet terram Kythaorum et etiam Salangorum, à meredie verò terram Sarracenorum. Inter Orientem [Marginal note: Vel Occidentem.] et meridiem terram Huynorum, et ab Occidente prouinciam Naymanorum, ab Aquilone verò circundatur Oceano. In parte aliqua nimium est montuosa, et in aliqua campestris, sed tota ferè admixta glarea plurimum arenosa, nec est in centesima parte fructuosa. Nec enim potest fructum portare, nisi aquis fluuialibus irrigetur, quæ ibi sunt rarissimæ. Vnde nec villæ nec aliquæ ciuitates ibidem reperiuntur, excepta vna, quæ Cracurim appellatur, et satis bona esse dicitur. [Sidenote: Syra orda.] Nos quidem illam non vidimus, sed ad dimidiam dietam prope fuimus, cum apud Syram ordam, quæ curia maior Imperatoris, eorum est, essemus. Licet autem aliàs infructifera sit illa terra, tamen alendis pecoribus est apta. In aliqua eius parte sunt aliquæ syluæ modicæ, alia verò sine lignis est omninô. [Sidenote: Aëris intemperies.] Itaque tam Imperator quàm Principes, et omnes alij sedent, et cibaria sua decoquunt ad focum, de boum et equorum stercoribus factum. Ipse quoque aër inordinatus est ibidem mirabiliter. In media siquidem æstate ibi tonitrua magna et fulgura fiunt, ex quibus plurimi occiduntur homines, et eodem quoque tempore cadunt ibidem maximæ niues. [Sidenote: Orda quid.] Sunt et ibi ventorum frigidissimorum tam maximæ tempestates, quòd aliquando vix possunt equitare homines. Vnde cùm ante ordam essemus (sic enim apud eos stationes Imperatoris et Principum appellantur) præ venti magnitudine in terra prostrati iacebamus, et videre propter pulueris magnitudinem minimè poteramus. Nunquam ibi pluit in hyeme, sed frequenter in æstate, et tam modicum, vt vix posset aliquando puluerem et radicem graminum madefacere. Ibi quoque maxima grando cadit sæpè. Vnde cum Imperator electus in sede regni debuit poni, nobis in curia tunc existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione plusquam CLX. homines in eadem curia fuerunt submersi. Res etiam et habitacula plura fuerunt deducta. Ibi etiam est in æstate subito calor magnus, et repentè maximum frigus.
The same in English.
Of the situation and qualitie of the Tartars land, by Iohannes de
Plano Carpini. Chap. 3.
[Sidenote: A description of Tartaria.] There is towards the East a land which is called Mongal or Tartaria, lying in that parte of the worlde which is thought to be most North Easterly. On the East part it hath the countrey of Kythay [Footnote: Or Cathay.] and of the people called Solangi: on the South part the countrey of the Saracens: on the South east the land of the Huini: and on the West the prouince of Naimani: [Sidenote: The North Ocean.] but on the North side it is inuironed with the Ocean Sea. In some part thereof it is full of mountaines, and in other places plaine and smoothe grounde, but euerie where sandie and barren, neither is the hundreth part thereof fruitefull. For it cannot beare fruite vnlesse it be moistened with riuer waters, which bee verie rare in that countrey. Whereupon they haue neither villages, nor cities among them, except one which is called Cracurim, and is said to be a proper towne. [Sidenote: Syra Orda.] We our selues sawe not this towne, but were almost within halfe a dayes iourney thereof, when we remained at Syra Orda, which is the great court of their Emperour. And albeit the foresaid lande is otherwise vnfruitfull, yet it is very commodious for the bringing vp of cattell. In certaine places thereof are some small store of trees growing, but otherwise it is altogether destitute of woods. Therefore the Emperour, and his noble men and all other warme themselues, and dresse their meate with fires made of the doung of oxen, and horses. [Sidenote: The intemperature of the aire.] The ayre also in that countrey is verie intemperate. For in the midst of Sommer there be great thunders and lightnings, by the which many men are slaine, and at the same time there falleth great abundance of snowe. There bee also such mightie tempestes of colde windes, that sometimes men are not able to sitte on horsebacke. [Sidenote: What Orda signifieth.] Whereupon, being neere vnto the Orda (for by this name they call the habitations of their Emperours and noble men) in regarde of the great winde we were constrained to lye groueling on the earth, and could not see by reason of the dust. There is neuer any raine in Winter, but onely in Sommer, albeit in so little quantitie, that sometimes it scarcely sufficeth to allay the dust, or to moysten the rootes of the grasse. There is often times great store of haile also. Insomuch that when the Emperour elect was to be placed in his Emperiall throne (my selfe being then present) there fell such abundance of haile, that, vpon the sudden melting thereof, more than 160 persons were drowned in the same place: there were manie tentes and other thinges also carried away. Likewise, in the Sommer season there is on the sudden extreame heate, and suddenly againe intolerable colde.
De forma et habitu et victu eorum. Cap. 4.
[Sidenote: Tartarorum species.] Mongalorum autem siue Tartarorum forma ab omnibus alijs hominibus est remota. Inter oculos enim, et inter genas, lati sunt plus cæteris, genæ quoque satis prominent à maxillis. Nasum habent planum et modicum, oculos etiam paruos, et palpebras vsque ad supercilia eleuatas, ac super verticem in modum Clericorum coronas. [Sidenote: Tonsura.] Ex vtraque parte frontis tondendo, plusquam in medio crines longos faciunt, reliquos autem sicut mulieres crescere permittunt. De quibus duas cordas faciunt, et vnamquamque post aurem ligant. Pedes quoque modicos habent. [Sidenote: Habitus.] Vestes tam virorum quàm mulierum vno modo formatæ sunt. Pallijs vel cappis vel caputus non vtuntur. Tunicas verò miro modo formatas portant de buccaramo, vel purpurato, vel baldaquino. Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est à posterioribus. Habet tamen caudulam vnam vsque ad genua retrò. [Sidenote: Vestes retro caudatæ.] Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, et maximè à tempore, quo tonitrua incipiunt vsquequo desinat illud tempus. [Sidenote: Tabernacula.] Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis et baculis subtilibus præparatas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram, vnde ingrediatur lumen, et fumus exire possit: quia semper in medio faciunt ignem: parietes autem et tecta filtro sunt operta Ostia quoque de filtro sunt facta Harum quædam subitò soluuntur, et reparantur, et super summarios deferuntur: quædam verò dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et quocunque siue ad bellum siue aliàs vadunt, semper illas secum deferunt. [Sidenote: Opes in pecore.] In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis et bobus capris et ouibus. Iumenta et equos habent in tanta multitudine quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autem et alias bestias non habent. Imperator ac Duces atque alij magnates in auro et argento ac serico et gemmis abundant. Cibi eorum sunt omnia, quæ mandi possunt. [Sidenote: Victus.] Vidimus eos etiam manducare pediculos. Lac bibunt animalium, et in maxima quantitate, si habent, iumentinum. Porro in hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinum non habent, millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant. Vnde quilibet eorum scyphum bibit vnum vel duos in mane, et quandoque nihil amplius manducant in die. In sero autem vnicuique datur de carnibus modicum, et bibunt ex eis brodium. Porrò in æstate quando satis habent de lacte iumentino carnes comedunt rarò, nisi fortè donentur eisdem, aut venatione bestiam aliquam ceperint vel auem.
The same in English.
Of their forme, habite, and manner of liuing. Chap. 4.
The Mongols or Tartars, in outward shape, are vnlike, to all other people. [Sidenote: The shape of the Tartars.] For they are broader betweene the eyes and the balles of their cheekes, then men of other nations bee. They haue flat and small noses, litle eyes and eye liddes standing streight vpright, they are shauen on the crownes like priests. They weare their haire somewhat longer about their eares, then vpon their foreheads: but behinde they let it growe long like womans haire, whereof they braide two lockes binding eche of them behind either eare. They haue short feet also. [Sidenote: Their habite.] The garments, as well of their men, as of their women are all of one fashion. They vse neither cloakes, hattes, nor cappes. But they weare Iackets framed after a strange manner, of buckeram, skarlet, or Baldakines. [Sidenote: Like vnto Frobishers men.] Their shoubes or gownes are hayrie on the outside, and open behinde, with tailes hanging downe to their hammes. They vse not to washe their garments, neither will in any wise suffer them to bee washed, especially in the time of thunder. [Sidenote: Their tabernacles.] Their habitations bee rounde and cunningly made with wickers and staues in manner of a tent. But in the middest of the toppes thereof, they haue a window open to conuey the light in and the smoake out. For their fire is alwayes in the middest. Their walles bee couered with felt. Their doores are made of felte also. Some of these Tabernacles may quickely be taken asunder, and set together againe, and are caried vpon beastes backes. Other some cannot be taken insunder, but are stowed vpon carts. And whithersoeuer they goe, be it either to warre, or to any other place, they transport their tabernacles with them. [Sidenote: Their cattell.] They are very rich in cattel, as in camels, oxen, sheep, and goats. And I thinke they haue more horses and mares then all the world besides. But they haue no swine nor other beasts. Their Emperors, Dukes, and other of their nobles doe abound with silk, gold, siluer, and precious stones. [Sidenote: Their victuals.] Their victuals are al things that may be eaten: for we saw some of them eat lice. They drinke milke in great quantitie, but especially mares milke, if they haue it: They seeth Mill also in water, making it so thinne, that they may drinke thereof. Euery one of them drinkes off a cup full or two in a morning, and sometime they eate nought else all the day long. But in the euening each man hath a little flesh, giuen him to eate, and they drinke the broath thereof. Howbeit in summer time; when they haue mares milk enough, they seldome eate flesh, vnles perhaps it be giuen them, or they take some beast or bird in hunting.
De moribus eorum bonis et malis. Cap. 5.
Comments
Log in to leave a comment.
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 02Chapter II: Part 2
0%37 min left in chapter